Arcana Coelestia (Elliott) n. 8705

Previous Number Next Number See English 

8705. `Et adducas tu verba ad Deum': quod significet mediationem et intercessionem, constat ex significatione `adducere verba ad Deum' cum de Divino Vero dicitur, quod sit mediare apud ipsum Divinum et intercedere, nam qui mediat et intercedit, is adducit res ad Ipsum Qui opem fert; mediatio et intercessio est Divini Veri, quia hoc proxime est apud Divinum Bonum, quod est Ipse Dominus; {1}quod Divinum Verum sit proxime apud Divinum Bonum, quod Dominus, est quia illud immediate procedit ab Ipso. Quomodo cum mediatione et cum intercessione Domini se habet, hic, quia occasio datur, dicetur: qui credunt quod tres personae sint qui constituunt Divinum et simul vocantur unus Deus, illi ex sensu {2}litterae Verbi non aliam de mediatione et intercessione ideam habent quam quod Dominus sedeat ad dextram Patris Sui, et loquatur cum Ipso sicut homo cum homine, et adducat supplicationes hominum ad Patrem, et roget ut propter Se, quia passus est crucem pro genere humano, condonet et misereatur; talis idea de intercessione et mediatione est cuivis simplici ex sensu {3}litterae Verbi; sed sciendum quod 2 sensus {4}litterae sit secundum captum hominum simplicium, ut introducantur in ipsa vera interiora; simplices enim non aliam ideam possunt habere de regno caelesti quam sicut de regno terrestri, nec aliam de {5} Patre quam sicut de rege in terra, et de Domino quam sicut de filio regis, qui heres regni {6}; quod talis idea simplicibus sit, patet manifeste ex idea ipsorum apostolorum Domini de regno Ipsius; primum enim crediderunt illi, sicut reliqui Judaei, quod Dominus, quia Messias, futurus esset rex maximus in terra, et evecturus {7}illos ad fastigium gloriae super omnes gentes et populos in universo terrarum orbe; at cum audiverunt ab Ipso Domino quod regnum Ipsius non esset in terra sed in caelo, tunc illi nec aliter potuerunt cogitare quam quod regnum Ipsius in caelo futurum esset prorsus sicut regnum {6} in terra; quapropter etiam Jacobus et Johannes petierunt ut in regno Ipsius unus sederet a dextris et alter a sinistris; et reliqui apostoli, qui etiam magni in illo regno voluerunt fieri, indignati sunt, et inter se litigaverunt quis eorum ibi major fieret; et quia talis idea inhaerebat, nec {8}poterat exstirpari, etiam Dominus dixit illis quod sederent super duodecim thronis judicaturi duodecim tribus Israelis, videatur Marc. x 37, 41; Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28; et tunc non sciebant quid per `duodecim thronos,' perque `duodecim tribus,' et per `judicium,' a Domino intellectum est. 3 Ex his nunc constare potest qualis idea est, et unde illa, de mediatione et intercessione Domini apud Patrem; at qui interiora Verbi scit, is prorsus aliam notionem de mediatione Domini et de Ipsius intercessione habet, quod nempe non (x)intercedat sicut filius apud patrem regem in terra, sed sicut Dominus universi apud Se, et sicut Deus a Se, nam non sunt duo Pater et Ipse, sed sunt unum, ut Ipse docet, Joh. xiv 8-11; quod dicatur Mediator et Intercessor, est quia per `Filium' intelligitur Divinum Verum, et per `Patrem' Divinum Bonum, n. 2803, 2813, 3704, et mediatio fit per Divinum Verum, nam per id datur aditus ad Divinum Bonum; Divinum enim Bonum non adiri potest, quia est sicut ignis solis, sed Divinum Verum, {9}quia hoc est sicut lux inde, quae dat hominis visui, qui est ex fide, transitum et (x)aditum, n. 8644; inde constare potest quid mediatio et intercessio. (s)Porro {10}dicendum est undenam est, quod Ipse Dominus, Qui est ipsum Divinum Bonum ac ipse Sol caeli, dicatur mediator et intercessor 4 apud Patrem; Dominus cum in mundo fuit, antequam plene glorificatus est, {11}fuit Divinum Verum, quare tunc mediatio fuit, et intercessit apud Patrem, hoc est, apud ipsum Divinum Bonum, Joh. xiv 16, 17, xvii 9, 15, 17; at postquam glorificatus est quoad Humanum, tunc dicitur Mediator et Intercessor ex eo quod de ipso Divino nullus cogitare possit nisi sistat sibi ideam Divini Hominis, minus aliquis potest per amorem conjungi ipsi Divino nisi per talem ideam; si quis absque idea Divini Hominis cogitat de ipso Divino, cogitat interminate, et {12}idea interminata est nulla; (m)vel capit ideam de Divino ex universo aspectabili absque fine vel cum fine in obscuro, quae idea conjungit se cum idea cultorum naturae, cadit etiam in naturam, et sic fit nulla;(n) inde {13}patet quod non foret aliqua conjunctio cum Divino per fidem, nec per amorem; omnis conjunctio requirit objectum, et secundum objecti quale fit conjunctio; inde est quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Mediator et Intercessor, sed mediat et intercedit apud Se; quod ipsum Divinum non {14}per aliquam ideam capi possit, constat (c)ex Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:

et apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37. 5 Attamen, quod memorabile, omnes qui ex se seu ex carne cogitant de Deo, cogitant de Ipso interminate, hoc est, absque ulla idea terminata, at qui non ex se nec ex carne sed ex spiritu cogitant de Deo, cogitant de Ipso determinate, hoc est, sistunt sibi ideam Divini sub specie humana; ita angeli in caelo cogitant de Divino, {15}ac ita antiqui sapientes cogitarunt, quibus etiam, cum ipsum Divinum apparuit, sicut Divinus Homo apparuit, nam Divinum transiens per caelum est Divinus Homo; causa est quia caelum est Maximus Homo, ut ad finem plurium capitum ostensum est; {16} ex his patet quales intelligentes mundi sunt, et quales intelligentes caeli, quod nempe intelligentes mundi removeant a se ideam humani; inde est quod inter mentem illorum et inter Divinum non sit mediatio, unde illis caligo; at intelligentes caeli habent ideam Divini in Humano, sic Dominus est illis mediatio, ac inde mentibus illorum est lux. (s) @1 et$ @2 literali$ @3 literali altered to literae$ @4 literalis altered to literae$ @5 i Deo$ @6 i est$ @7 populum illum$ @8 potuit$ @9 quod est sicut Lux, dat hominis visui qui est ex fide, aditum ad ipsum Divinum, intercessio tunc non aliud est quam Misericordia, haec cum fit a Divino Bono per Divinum Verum, sistitur ei qui ideam de Regno coeleste habet sicut de Regno terrestri, tanquam intercessio Filii apud Patrem Regem$ @10 ut sciatur$ @11 After Verum$ @12 cogitatio$ @13 nec$ @14 aliqua idea$ @15 etiam antiqui sapientes ita de Divino cogitarunt, cum etiam Ipsum Divinum apparuit illis, apparuit ut Divinus Homo$ @16 A has the following marginal additions with marks for insertion here: Divinus ille Homo, qui Jehovah transiens per coelum, fuit Dominus ab aeterno, hoc est, Ipse Jehovah in forma humana;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church