Arcana Coelestia (Elliott) n. 8707

Previous Number Next Number See English 

8707. `Et notam facias illis viam ibunt in qua': quod significet intelligentiae lucem et inde vitam, constat ex significatione `viae' quod praedicetur de intellectu veri, de qua n. 627, 2333, hic in interiore gradu, quia praedicatur de intellectu qui est homini Ecclesiae spiritualis ex influxu immediato veri a Domino, ex quo non est apperceptio veri, sed est lux quae dat facultatem intelligendi; cum {1}hac luce se habet sicut cum luce visus oculi; ut (t)videat oculus res objectas, erit lux ex qua illuminatio communis; in hac luce videt oculus et discernit objecta, et afficitur pulchritudine et jucunditate ex convenientia illorum cum ordine; similiter se habet cum visu oculi interni, qui est intellectus; ut hic videat, etiam erit lux ex qua illuminatio communis in qua apparent objecta quae sunt res intelligentiae et sapientiae; haec lux est a Divino Vero quod immediate a Domino procedit, videatur n. 8644 fin.; res objectae in illa luce apparent pulchrae et jucundae secundum convenientiam cum bono quod cuivis; et ex significatione `ibunt in qua,' nempe in luce, quod sit inde vita; quod `ire' in sensu interno sit vita, videatur n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, (x)8420. @1 luce intelligentiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church