8710. `Viros strenuitatis timentes Deum': quod significet quibus bonum a Divino conjungi {1}posset, constat ex significatione `virorum strenuitatis' quod sint quibus vires ex veris quae ex bono; per `virum' enim significatur verum, n. 3134, 5502, et per `strenuitatem' vires quae inde; in lingua originali etiam significantur vires per eandem vocem per quam hic `strenuitas'; quod sint vires ex veris quae ex bono, est quia hi dicuntur etiam `timentes Deum,' et per `timentes Deum' significantur qui in bono sunt ex Divino, nam timor Dei est cultus ex bono fidei et ex bono amoris, n. 2826, 5459. @1 See n. 8696, note 2$