8712. `Et ponas {1}illos principes millenorum': quod significet primaria quae in primo gradu sub vero {2}immediato a Divino, constat ex significatione `principum' quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic vera ex bono, quia principes illi {3}essent sub Moscheh, per quem repraesentatur verum Divinum procedens (c)a Divino Bono, hoc est, a Domino; et ex significatione `millenorum' quod sint qui in primo gradu; per `mille' enim significantur multi, seu in sensu abstracto multa, et ubi multa, seu qui multis praesunt, et inde in digniore gradu sunt quam qui paucis, hic itaque qui in primo gradu, nam qui in inferiore gradu, erant principes centenorum, quinquagenorum, et decadum; quod `mille' in sensu interno non sint mille sed multi aut multa, videatur n. 2575. @1 See p. 120, note 2, which reads: Heb (`alehem) = super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$ @2 immediate IT$ @3 d essent i erunt$