Arcana Coelestia (Elliott) n. 8718

Previous Number Next Number See English 

8718. `Et omne verbum parvum judicent illi': quod significet apparentiam quorundam particularium et singularium aliunde, constat ex illis quae nunc supra n. 8717 explicata sunt, quod nempe per quod `omne verbum magnum {1}adducant ad Moschen' significetur quod omnia et singula usque ad singularissima sint a Domino; inde etiam sequitur quod quoque `verbum parvum,' hoc est, res particulares et singulares sint ab Ipso; quod sint apparentia, quod haec aliunde, videbitur {2} infra. @1 adducent AIT$ @2 i nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church