Arcana Coelestia (Elliott) n. 8732

Previous Number Next Number See English 

8732. `Et ivit sibi ad terram suam': quod significet ad ipsum Divinum, constat ex significatione `ire ad terram suam' quod sit ad statum priorem, ita ad Divinum; praeterea per `terram' significatur in sensu interno Ecclesia, et quoque caelum, inde in sensu supremo significatur Divinum; quod per `terram' in sensu interno significetur Ecclesia, {1}ita quoque regnum Domini in caelo, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011; quod per `terram' in sensu supremo significetur Divinum, est quia `Jethro' repraesentabat Divinum Bonum, ita ipsum Divinum, ad quod redire, in sensu litterae historico, non aliter quam per `ire ad terram suam' exprimi potest; nam significativa in Verbo ad rem repraesentatam accommodate se habent, remanente tamen usque significatione quae proprie voci competit; sicut significatio `terrae,' quae proprie significat Ecclesiam, ex causa quia illi qui in caelo sunt non cogitant de terra cum illa in Verbo legitur, sed de statu spirituali gentis quae in terra, ita de religioso ibi, {2}quare cum legitur terra ubi est Ecclesia, tunc ideam Ecclesiae ibi habent, et cum ideam Ecclesiae, etiam ideam regni Domini, proinde caeli {3}, et cum caeli, etiam Divini ibi; at cum res repraesentata agit de {4}aliqua re sancta in Ecclesia, aut in caelo, tunc {5}illa res per terram potest intelligi, sicut amor, charitas, bonum, fides; inde patet quod usque significatio quae proprie voci competit remaneat, sicut cum significatur bonum, vel amor vel charitas, {6} usque universaliter {7}manet significatio Ecclesiae, nam {8}illa sunt essentialia Ecclesiae, et faciunt ut sit Ecclesia. @1 et Regnum Domini seu coelum$ @2 et cum nominatur terra ubi est Ecclesia, tunc ideam habent Ecclesiae$ @3 i habent$ @4 reliqua IT$ @5 per terram illa significatur, sunt amor, charitas, fides, bonum, et sic porro$ @6 i fides, $ @7 maneat IT$ @8 bonum, charitas et fides$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church