Arcana Coelestia (Elliott) n. 8734

Previous Number Next Number See English 

8734. Loquela spirituum in genere formata est ex ideis quae sunt cogitationis, quae secundum plenitudinem et affectionem cadunt in voces; et quia integra idea rei sic sistitur et communicatur, spiritus plura possunt intra minutum exponere quam potest homo in mundo intra horam; nam omnis idea rei, qualis est in cogitatione, in alterius cogitationem plene immittitur. Inde patuit mihi quid conjunctio animorum seu conjunctio spiritualis sit, quae est charitas seu amor mutuus, quod nempe unius mens se sistat in (t)alterius mente cum omni bono cogitationis et voluntatis suae erga illum, et sic afficiat; et vice versa, quid disjunctio spiritualis, quae est inimicitia et odium, quod nempe unius mens se sistat in mente alterius {1} cum cogitatione et voluntate destruendi illum, unde rejectio. @1 i sicur hostis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church