Arcana Coelestia (Elliott) n. 8736

Previous Number Next Number See English 

8736. Sancti illi, qui a famulis suis domini salutantur, solem vocant faciem supremi Domini, et ibi credunt domicilium Ipsius esse, quapropter etiam solem adorant: {1}illos reliqui incolae aversantur, et cum illis conversari non volunt, tum quia solem adorant quam quia dominos se vocant, et a famulis suis coluntur sicut dii mediatores. @1 hos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church