Arcana Coelestia (Elliott) n. 8753

Previous Number Next Number See English 

8753. `Venerunt desertum Sinai': quod significet statum boni in quo vera fidei implantanda, constat ex significatione `deserti Sinai' quod sit status boni in quo implantanda sunt vera fidei; `desertum' hic est bonum cui nondum vera implantata sunt, et `Sinai' sunt ipsa vera; desertum enim {1}plura significat, n. (x)3900, in genere {2}inhabitatum et inexcultum, (m)n. 2708,(n) ita in spirituali sensu {3}bonum in quo nondum vera, nam bonum absque veris est spiritualiter inexcultum; inde `desertum' {4} significat novum voluntarium quod nondum per vera fidei formatum {5}, n. 8457. 2 Quod `montem Sinai' attinet, significat (c)ille in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono, `mons' Divinum Bonum, et `Sinai' Divinum Verum; in sensu interno verum fidei ex bono, hic verum fidei implantandum bono, quia nondum Lex ex eo promulgata est; quod `mons Sinai' illa significet, est quia Lex inde a Domino promulgata est, et Lex est Divinum Verum ex Divino Bono, et quoque est verum fidei a bono, n. (x)6752, 7463, 8695; inde {6}erat quod filii Israelis {7} castrametarentur in deserto juxta montem illum, nam ex illo non {8}solum promulgabantur decem praecepta, quae sunt Lex in stricto sensu, sed etiam omnia statuta Ecclesiae, quae in se continebant, quia repraesentabant, vera et bona spiritualia et caelestia regni Domini; quod Lex inde promulgata sit, constat ex capite xx sequente, quod etiam statuta Ecclesiae, {9}Exod. xxi seqq.; Lev. vii 37, 38, xxvii 34; idem per `Sinai' significatur apud Davidem, Deus, cum Tu exires coram populo Tuo, cum incederes Tu in deserto, terra contremuit, etiam caeli stillarunt coram Deo; hic Sinai coram Deo, Deo Israelis; pluviam benevolentiarum stillare facis, Deus, Ps. lxviii 8-10 [A.V. 7-9];

hic `Sinai' pro vero quod ex bono, nam {10}haec significantur per quod `caeli stillarunt coram Deo,' et quod `Deus stillaverit pluviam benevolentiarum': in libro Judicum, 3 Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas; montes defluxerunt coram Jehovah, ipse Sinai coram Jehovah Deo Israelis; in diebus Schamgaris filii Anathi, in diebus Jaelis, cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas, cessarunt vici in Israel; cessarunt donec surrexi Debora, donec surrexi mater in Israel, v 4-7;

hic quoque `Sinai' pro Lege seu Divino Vero ex Divino Bono, ex quibus vera fidei implantata bono ejus, quae quoque {11}significantur per `caeli stillarunt, et nubes stillarunt aquas'; quod vera fidei defecerint, et perversa sint, significatur per `cessarunt viae, et euntes semitas iverunt vias tortuosas'; {12} quod `viae,' `semitae,' `vici' sint vera, videatur n. 627, 2333, 3123, 3477; nam in cantico illo prophetico, quod est Deborae et Baraki, agitur de perversione veri Ecclesiae, et de restitutione ejus: apud Moschen, 4 Jehovah de Sinai venit, exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, Deut. xxxiii 2;

benedicuntur ibi {13} filii Jacobi a Mosche ante mortem ejus, qui propheticum benedictionis suae exorditur per Jehovah {14}de Sinai venit, {15}et per `Sinai' ibi significantur vera fidei in complexu; quod ita exordiatur, est quia per `filios Jacobi' {16} omnia vera et bona fidei significantur, n. (x)3858, 3862, 3926, 3939, 6335, similiter per `filios Israelis,' n. 5414, 5951, 5879. @1 in vario sensu sumitur$ @2 pro inhabitato et inexculto$ @3 pro bono$ @4 i etiam$ @5 i est$ @6 est$ @7 i nunc$ @8 modo$ @9 ex capitibus sequentibus Exodi, et quoque ex$ @10 hoc significatur$ @11 After aquas$ @12 i cessarunt vici, pro quod vera defecerint, et perversa sint,$ @13 i omnes$ @14 e IT$ @15 quia$ @16 i qui benedicuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church