Arcana Coelestia (Elliott) n. 8778

Previous Number Next Number See English 

8778. `Et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam': quod significet correspondentiam et conjunctionem, constat ex significatione `referre verba ad Jehovam quod sit correspondentia et inde conjunctio; agitur enim de foedere quod pangendum est cum populo; et quia foedera panguntur per consensum utrinque, ideo ad instar ejus fit hic, quod nempe Jehovah proponat et populus respondeat, hic per `Moschen,' per quem repraesentatur verum a Divino conjunctum {1}Divino Vero in caelo, n. 8760, quod medians est; sed {2} non pangitur foedus cum homine aliter quam per receptionem influxus veri a Divino, et tunc per correspondentiam, superiora enim cum influunt in inferiora, 2 non aliter (x)recipiuntur; quid correspondentia et receptio per illam, constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum de correspondentia omnium quae {3}apud hominem cum illis quae in caelo ostensa sunt; et quoque ibi quod omnis conjunctio naturalium cum spiritualibus, et in genere inferiorum cum superioribus per illam fiat; correspondentia enim non datur nisi inferiora per subordinationem subjecta sunt superioribus, et cum subjecta sunt, {4}agunt superiora in inferioribus prorsus sicut causa in suo effectu; ex his constare potest quomodo se habet cum reciproco hominis cum influit Divinum, et de conjunctione {5}, quae hic in sensu litterae describitur per modum per quem panguntur foedera, quod nempe Jehovah loquatur per internuntium ad populum, et internuntius referat responsum ad Jehovam; nam ita conjunctio cum Divino capi potest ab homine. @1 Vero Divino IT$ @2 i in se$ @3 in homine$ @4 tunc conjunctio erit quia tunc agunt sicut unum$ @5 i inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church