8793. `Super {1}montem Sinai': quod significet in bonum cui verum implantandum, constat ex significatione `montis Sinai' quod sit bonum in quo vera fidei implantanda, de qua supra n. 8753; de vero quod implantandum bono, agitur in capite sequente; decem praecepta {2}monte Sinai tunc promulgata sunt vera interna, et leges ac statuta quae in capitibus sequentibus mandantur sunt vera externa; per haec et {3} illa significantur vera quae bono implantanda sunt. @1 monte AI$ @2 e monte$ @3 i per$