8795. `Dicendo, Cavete vobis ascendere in montem': quod significet quod omnino non ad societates caelestes (x)quae in amor boni, constat ex significatione `ascendere' quod sit ad Divinum quod in caelo superiore, et ex significatione `montis' quod sit bonum amoris ibi, de qua n. 4210, 6435, 8327, 8758; quomodo cum his se habet, constat ex illis quae nunc supra n. 8794 explicata sunt.