Arcana Coelestia (Elliott) n. 8818

Previous Number Next Number See English 

8818. `Et constiterunt in inferioribus montis': quod significet longe a bono amoris caelestis, constat ex significatione `montis Sinai' quod sit caelum, et sic bonum Divinum unitum Divino Vero ibi, de qua n. 8805, et ex significatione `consistere in inferioribus ejus' quod sit longe seu remote ab illo; intelligitur hic in sensu interno historico gens Israelitica, quae quod absque bono amoris caelestis fuerit, videatur supra n. 8788, 8806, et inde quod longe ab illo, quapropter etiam infra {1} dicitur quod Moscheh obtestaretur populum ut et sacerdotes, ne perrumperent terminos, ac tangerent montem, et sic {2}morerentur, vers. 21, 22, 24, 25. In sensu autem interno, in quo agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, significatur per id quod consisterent in inferioribus montis, quod non liceret ad superius caelum ex confidentia ascendere, et si ascenderent quod {3}morituri, de qua re videatur n. 8794, 8797. @1 i iterum$ @2 moriantur$ @3 perituri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church