8827. `Ad caput montis': quod significet in intimo, nempe caelo, constat ex significatione `montis' quod sit caelum, ut nunc supra n. 8826; quod `caput montis' sit intimum caelum, est quia caput montis est altissimum {1}ibi, ac altissimum significat intimum, n. 1735, 2148, 4210, 4599, 8153; sunt tres caeli, nempe infimum, quod vocatur primum, medium, quod vocatur secundum, et intimum, quod vocatur tertium; in hoc caelo est magis Divinum quam in binis {2}inferioribus, nam ibi sub immediato intuitu Domini sunt, quoniam illi qui ibi in amore in Dominum {3}sunt, ac inde in pace et in innocentia prae reliquis; angeli qui ibi vocantur angeli caelestes, at angeli {4} in secundo caelo vocantur angeli spirituales, inde Divinum in illo caelo vocatur Divinum caeleste, et Divinum in hoc Divinum spirituale; ex his (x)constare potest quid significat quod `Jehovah descenderit super caput montis.' @1 ejus$ @2 coelis infra$ @3 Before in amore$ @4 i qui$