8846. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis
Sunt etiam spiritus inter Joviales quos caminorum purgatores vocant, quia in veste illis simili apparent, et {1}quoque facie; sunt inter illos qui homines suae telluris increpant ac postea instruunt, de quibus n. 7801-7812; quid tales in Maximo Homine {2}referunt, et quales sunt, videri potest a descriptione illorum supra n. 5056, quam exscriptam {3}hic transferre licet. @1 quoque in facie A, quoque facie fuliginosa De Telluribus 79$ @2 referant$ @3 huc$