Arcana Coelestia (Elliott) n. 8865

Previous Number Next Number See English 

8865. Quid intelligitur per universaliter regnans, constare potest ex illis quae supra n. 8853-8858 dicta et ostensa sunt, quod nempe universaliter regnans sit id (o)apud hominem quod in omnibus et singulis (o)ejus cogitationis, et in omnibus et singulis (o)ejus voluntatis est, proinde quod ipsam mentem seu vitam ejus {1} constituit; tale regnans erit Dominus apud hominem, nam tale regnans est Dominus apud angelos in caelo, de quibus ideo dicitur quod sint in Domino; Dominus {2} fit regnans cum non solum creditur quod omne bonum et omne verum ab Ipso sit {3}, sed etiam cum amatur quod ita sit; angeli non solum in fide sunt quod ita sit sed etiam in perceptione {4}, inde est quod vita illorum sit vita Domini in illis; vita voluntatis illorum est vita amoris a Domino, et vita intellectus illorum est vita fidei a Domino; ex his patet quid sit quod Dominus sit omne in omnibus caeli, et quod Ipse sit caelum; cum Dominus apud hominem Ecclesiae, sicut apud angelos caeli, universaliter regnat, tunc inest Dominus omnibus veris et bonis fidei apud eum, sicut cor omnibus sanguineis vasis, quia haec ab illo originem suam, et sanguinem qui est vita illorum, trahunt {5}. [2] Sciendum porro quod tales spiritus et tales angeli sint apud hominem quale est ejus universale regnans; causa est quia universaliter regnans (d)est esse vitae cujusvis, n. 8853, 8858; omne hilare et omne contentum quod est homini, etiam cum de aliis rebus cogitat, est inde; in illo enim habitant et quasi mansionem habent angeli ac spiritus qui apud illum, horum laetum influit apud hominem et facit id {6}; quod inde sit, non venit ad perceptionem hominis, quia homo non scit quod vita ejus influat nec quod universale regnans vitam ipsius faciat, {7} nec cum id vitae tangitur, quod sit sicut oculi pupilla tangatur {8}, cum delectatione cum a pulchris objectis, et cum dolore cum ab impulchris. Quod universale dicatur ex eo quod sit omne singulare in complexu {9}, ac ita quod universale regnans sit quod in (o)omnibus et singulis est, videatur n. 1919 fin., 5949, 6159, 6338, 6482, 6483, 6571, 7648, 8067. {9} @1 ipsissimam vitam hominis$ @2 hoc$ @3 Before ab Ipso$ @4 i ex amore$ @5 o A, but cp p. 225, note 4.$ @6 in eo enim tunc sunt spiritus et angeli qui apud eum, illorum laetum tunc influit apud hominem et facit id, quia id tangit ipsam vitam ejus$ @7 ita$ @8 sit sicut cum oculi pupilla tangitur$ @9 in singulis$ @10 i (m)Cum Dominus apud hominem Ecclesiae, sicut apud angelos in coelo, est universaliter regnans, tunc inest Dominus omnibus veris et bonis fidei apud illum, haec tunc sunt sicut sanguinea vasa, quae trahunt omnem sanguinem suum, ita omne vitae suae a corde, et regnat in illis, plane sicut cor in omnibus et singulis corporis, inde quoque patet, quomodo intelligitur, quod Dominus sit omne in omnibus coeli.(n) cp p. 224 note 8.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church