8871. `Quae in caelis desuper, et quae in terra desubter': quod significet quae in luce spirituali, aut {1} quae in luce naturali, constat ex significatione `similitudinis illorum quae in caelis desuper' quod sint quae apparent et {2} visuntur in luce spirituali, quae objecta omnia se referunt ad bonum et verum, quae sunt fidei, charitatis erga proximum, et amoris in Dominum; illa mentiri ac simulare est `facere similitudinem illorum quae in caelis desuper'; et ex significatione `similitudinis illorum quae in terra desubter' quod sint quae apparent et visuntur in luce naturali, quae sunt talia quae se referunt ad bonum et verum civile et morale; haec mentiri et simulare est `facere similitudinem illorum quae in terra desubter.' In sensu litterae intelliguntur talia quae apparent in caelo {3}, sicut sol, luna, stellae {4}, et talia quae apparent in terra, ut animalia varii generis, tam volantia quam gradientia et repentia; sed in sensu interno intelliguntur talia quae significantur per illa, quorum omnia se referunt ad bonum et verum, ut supradictum est. [2] Haec describuntur amplius apud Moschen, his verbis, Ne faciatis vobis sculptile speciei ullius similitudinis, figuram maris aut feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, piscis qui in aquis sub terra; et ne forte tollas oculos tuos ad caelum, aspiciasque solem, et lunam, et stellas, omnem exercitum caelorum, et impellaris, incurvesque te illis, et servias illis. Cavebitis vobis ne obliviscamini foederis Jehovae Dei vestri, quod excidit vobiscum, et faciatis vobis sculptile figurae ullius, nam Jehovah Deus tuus est ignis comedens, Deus zelotes. Cum genueritis filios et filios filiorum, et inveteraveritis in terra, et corruperitis {5} vos, et feceritis sculptile figurae ullius; testes contra vos voco hodie caelum et terram, quod (x)pereundo perituri sitis cito desuper terra; disperget Jehovah vos inter populos, ubi servietis diis, opus manuum hominis, lignum et lapis, [Deut.] iv 16-19, 23-28{6};
[3] quod tam severe prohibitum fuerit similitudinem alicujus rei in caelis et in terris facere, erat praecipue ob causam quia populus ille qui ex Jacobo, pronissimus erat {7} colendi externa; causa erat quia non scire volebant quicquam de internis Ecclesiae, quae sunt fidei et amoris in Dominum, (c)ac charitatis erga proximum; idcirco si licuisset illis facere similitudines rerum, tunc incurvavissent se illis et pro diis coluissent; sicut manifeste patet a vitulo aureo quem sibi in medio tot miraculorum faciebant, et quoque a frequenti (c)eorum apostasia a cultu Divino ad cultum idololatricum; at usque in sensu interno non intelliguntur talia sed quae supra exposita sunt. @1 et AIT$ @2 aut$ @3 coelis$ @4 Before sol$ @5 corruperitis autem$ @6 16 ad 28 IT$ @7 fuit$