Arcana Coelestia (Elliott) n. 8887

Previous Number Next Number See English 

8887. `Ad sanctificandum illum': quod significet non violationem ullo modo, constat ex illis quae de sabbato mandata sunt, de quibus n. (x)8495, et ex illis quae de sabbati sanctificatione hic sequuntur, nempe, Sex diebus laborabis, et facies [omne] opus tuum, et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo; non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis; quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei sabbati, et sanctificavit {1} eum;

ex quibus constat quod per `sanctificare sabbatum {2}' significetur non violare ullo modo; in sensu autem interno, quod non violanda ullo modo quae per sabbatum significantur, (m)quae sunt unio Divinae Essentiae Domini cum Essentia Humana Ipsius, tum Hujus unio cum caelis, et in his inde conjunctio boni et veri, {3} n. 8886;(n) nam si haec violantur, perit apud illum hominem vita spiritualis et fit vita mere naturalis, et dein sensualis, et tunc falsum loco veri et malum loco boni arripitur, nam haec tunc universaliter regnant apud illum. @1 sanctificat$ @2 eum$ @3 quae sunt conjugium coeleste, quod est boni et veri, ac unio Domini cum coelo, ac Divina cum Ipso Divino, de quibus mox supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church