Arcana Coelestia (Elliott) n. 8889

Previous Number Next Number See English 

8889. `Et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo': quod significet bonum implantatum et sic conjugium, constat ex significatione `sabbati' quod sit conjugium caeleste, de qua supra n. 8886 {1}, ita bonum per vera implantatum et postea ab his formatum, nam bonum apud hominem non prius est bonum spirituale quam cum formatum est a veris; et cum formatum est, tunc est conjugium caeleste, nam hoc est conjunctio boni et veri, ac est ipsum caelum apud hominem;(n) inde quoque est quod `dies septimus' significet {2} statum sanctum; quod `dies' sit status, videatur n. 8888, et quod' `septem' sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881, (x)5265. @1 A, but see note 7.$ @2 quod sabbathum sit conjugium coeleste, videatur supra n. 8886; inde dies septimus significat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church