8923. `Et dixit Moscheh ad populum': quod significet informationem, constat ex significatione `dicere,' hic a Moscheh ad populum, quod sit informatio, nam quae dixit sunt informationis de ea re de qua questi sunt; similiter alibi per `dicere' significatur informatio, cum informantur de re quaestionis, ut n. 7769, 7793, 7825, 8041.