Arcana Coelestia (Elliott) n. 8931

Previous Number Next Number See English 

8931. `Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis': quod significet omnia Verbi per influxum a Divino per caelum, constat ex significatione `e caelo loqui' cum a Jehovah ad illos qui ab Ecclesia, qui repraesentantur per `filios Israelis,' (o)n. 8930, quod sit verum Divinum, seu Verbum a Divino per caelum, nam quod loquitur Jehovah est verum Divinum, ita Verbum quod in Ecclesia, et quod loquitur hoc transit per caelum. [2] Sciendum {1} quod caelum non sit in certo ac determinato aliquo loco, ita non secundum opinionem vulgarem in alto, sed caelum est ubi Divinum, ita {2} apud unumquemvis et in unoquovis qui in charitate et fide est, nam charitas et fides sunt caelum; quia sunt a Divino, ibi etiam habitant angeli {3}; quod caelum sit ubi Divinum, hoc est, Dominus, patet ex eo quod mons Sinai, e quo Dominus locutus est, hic dicatur caelum; quae etiam causa est quod per `montem Sinai' significetur {4} caelum, unde Divinum Verum, n. 8805. [3] Quod omnia Verbi significentur, est quia Jehovah, seu {5} Dominus, nunc (x)coepit revelare Verbum quod generi humano pro doctrina et vita inserviret, primum per Moschen et postea per prophetas; ut itaque scirent quod Verbum a Divino per caelum esset, voluit Dominus Ipse descendere ac viva voce promulgare decem praecepta, et sic ostendere quod sequentia legis, hoc est, Verbi, similiter per influxum a Divino per caelum essent. @1 i est$ @2 etiam$ @3 quia ibi charitas et fides habitant$ @4 propterea etiam per montem Sinai significatur$ @5 hoc est,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church