Arcana Coelestia (Elliott) n. 8966

Previous Number Next Number See English 

8966. Tentationes conducunt ad confirmanda vera fidei, tum ad implantanda illa, et ad insinuanda in voluntatem, ut fiant bona charitatis; homo enim, ut prius dictum est, pugnat ex veris fidei contra mala et falsa, et quia tunc mens ejus est in veris, cum vincit, confirmat se in illis ac implantat ea; et quoque mala et falsa quae impugnarunt, pro hoste habet et a se rejicit. Per tentationes etiam concupiscentiae, quae sunt amorum sui et mundi, domantur, et homo humiliatur; ita aptus (x)redditur ad {1}recipiendum vitam caeli a Domino, quae vita est vita nova qualis est regenerato. @1 recipiendam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church