Arcana Coelestia (Elliott) n. 8969

Previous Number Next Number See English 

8969. In tentationibus pugnare debet homo contra mala et falsa sicut ex se, sed usque credet quod ex Domino; si non credit id in ipsa tentatione, quia tunc ei obscurum est, usque credet post illam. Si homo post tentationem non crediderit quod Dominus solus pugnaverit pro illo et vicerit pro illo, tunc tentationem modo externam subiverat, quae tentatio non alte penetrat nec aliquid fidei et charitatis irradicat.

EXODOS CAPUT XXI @1 Exodi$ {1}1. Et haec judicia quae pones coram illis. @1 see Appendix Volume$ {1}2. Cum emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit ad liberum gratis. @1 externae Ecclesiae homo in m beside v 2 and v 3, internae Ecclesiae beside v 4, and moralis homo beside v 5 and v 6.$ 3. Si in corpore suo venerit, in corpore suo exibit; si dominus mulieris ille, et exibit mulier illius cum illo. 4. Si dominus ejus dederit ei mulierem, et pepererit ei filios aut filias, mulier et nati hujus erit domino ejus, et ille exibit in corpore suo. 5. Et si dicendo dixerit servus, Diligo dominum meum, mulierem meam, et liberos meos, non exibo liber. 6. Et adducet illum dominus ejus ad DEUM, et adducet illum ad januam vel ad postem, et perforabit dominus ejus aurem ejus subula, et serviet illi in perpetuum. 7. Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam, non exibit secundum exire servorum. 8. Si mala in oculis domini sui, ut non desponset eam, et redimatur; populo alienigenae non potestatem habebit vendendi eam; perfide agendo illum in eam. 9. Et si filio suo desponsaverit eam, secundum judicium filiarum faciet ei. 10. Si alteram acceperit sibi, victum ejus, tegumentum ejus, et debitum conjugiale ejus non diminuet. 11. Et si tria haec non fecerit ei, et exibit gratis nullo argento. 12. Percutiens virum et moriatur, moriendo morietur. 13. Et qui non insidiatus est, et DEUS occurrere fecerit ad manum illius, et ponam tibi locum quo fugiat illuc. 14. Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum ad occidendum illum dolo, a cum altari Meo sumes illum ad moriendum. 15. Et percutiens patrem suum et matrem suam, moriendo morietur. 16. Et furans virum et vendens illum, et inventus fuerit in manu illius, moriendo morietur. 17. Et maledicens patri suo et matri suae, moriendo morietur. 18. Et cum litigaverint viri, et percusserit vir socium suum lapide vel pugno, et non moritur, et decumbit in lecto, 19. Si (x)surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo, insons erit percutiens; tantum {1}cessationem ejus dabit, et curando curabit. @1 requies sabbathi is written above these two words.$ 20. Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam baculo, et moriatur sub manu ejus, vindicando vindicabitur. 21. Attamen si diem vel biduum steterit, non vindicabitur, quia argentum ejus ille. 22. Et cum rixati fuerint viri, et plaga affecerint mulierem gravidam, et exiverint partus ejus, et non fit damnum, mulctando mulctabit, quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris, et dabit in judices. 23. Et si damnum fuerit, et dabis animam pro anima, 24. Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25. Ustionem pro ustione, vulnus pro vulnere plagam pro plaga. 26. Et cum percusserit vir oculum servi sui, vel oculum ancillae suae, et corruperit eum, ad liberum mittet illum pro oculo ejus. 27. Et si dentem servi sui vel dentem ancillae suae excusserit, ad liberum mittet illum pro (x)dente ejus. 28. Et cum cornu ferierit bos virum aut mulierem, et moriatur, lapidando lapidabitur bos, et non comedetur caro ejus, et dominus bovis insons. 29. Et si bos cornupeta ille ab heri nudius tertius, et testatum domino ejus, et non custodiverit eum, et occiderit virum aut mulierem bos lapidabitur, et etiam dominus ejus morietur. 30. Si expiatio posita sit super illum, et dabit redemptionem animae suae secundum omne quod positum super illo. 31. Aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit, secundum judicium hoc fiet ei. 32. Si servum cornu ferierit bos vel ancillam, argentum triginta; siclorum dabit {1}domino illius, et bos lapidabitur. @1 dominus$ 33. Et cum (x)aperuerit vir foveam, vel cum foderit vir foveam et non aperuerit illam, et ceciderit illuc bos vel asinus, 34. Dominus foveae rependet, argentum reddet domino ejus et mortuum erit sibi. 35. Et cum plaga affecerit bos viri bovem socii sui, et moriatur et (x)vendent bovem vivum, et divident argentum ejus, et etiam mortuum divident. 36. Vel notum quod bos cornupeta ille ab heri nudius tertius et non custodiverit eum dominus ejus, rependendo rependet bovem pro bove, et mortuus erit sibi. {1}37. Cum furatus fuerit vir bovem vel pecudem, et mactaverit illud, vel vendiderit illud, quinque boves rependet pro bove, et quattuor pecudes pro pecude. @1 AV xxii I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church