Arcana Coelestia (Elliott) n. 8977

Previous Number Next Number See English 

8977. `Si in corpore suo venerit': quod significet verum absque jucundo, constat ex significatione `corporis' quod sit solum verum, ita verum absque suo jucundo, per `corpus' enim {1}intelligitur servus solus absque muliere, ita absque jucundo, nam mulier servi est jucundum vero conjunctum, ut patebit a sequentibus. {2}Cum arcano hoc ita se habet: homines Ecclesiae externae, qui repraesentabantur per `servos Hebraeos,' sunt qui discunt {3} verum ex nullo jucundo, solum ob causam quia verum Ecclesiae est, per quod credunt se posse salvari; (x)haec necessitas {4}est quae injungit discere et scire illud; hi sunt qui {5}in sensu interno intelliguntur per servos qui veniunt in corpore suo et {6} exeunt in corpore suo; apud hos solum confrmatur verum; tales in altera vita in introitu ad caelum sunt et non in ipso caelo; vocantur cuticulares, quia in Maximo Homine cuti correspondent, n. 5553-5559; illi autem qui in vero sunt cui adjunctum 2 est jucundum, sunt qui in sensu interno hic intelliguntur per servos qui veniunt cum muliere, `mulier' enim significat bonum {7}quando' `vir' verum, hic autem jucundum, nam hoc pro bono est in externae Ecclesiae homine; bonum quod huic est non ex origine spirituali est sed ex origine naturali, nam sapit ex jucundo {8}vivendi et docendi id propter lucrum vel propter honorem, consequenter propter se; ea causa est quod dicatur jucundum non autem bonum; apparet quidem ut bonum in externa forma, sed quia {9}est bonum naturale, hoc est, quia trahit originem e mundo et non e caelo', vocatur jucundum; 3 bonum autem ex origine spirituali intelligitur in sensu interno per mulierem quam dominus dat servo {10}suo, sed hoc non potest conjungi, quapropter statutum est quod cum exiturus servus, mulier esset domini, et quoque ejus filii et filiae; bonum enim spirituale est bonum non propter lucrum aut propter honorem sed propter Ecclesiam et propter salutem proximi; tale bonum non (t)potest conjungi illis qui in externis Ecclesiae sunt, nam est ipsum bonum charitatis, et scaturit ex affectione quae amoris; qui enim in externis Ecclesiae sunt non possunt affici veris fidei aliter quam principaliter propter se, et secundario propter Ecclesiam, et qui {11}tales sunt, facere quidem possunt secundum vera, ita bonum, non ex affectione sed ex oboedientia; hi sunt qui in sensu interno intelliguntur per illos qui in perpetuum servire volunt. 4 Haec sunt arcana quae in sensu interno continentur in his statutis de servis, quae nullatenus capi possunt {12}quam ab illis qui in bono charitatis sunt, non autem ab illis qui in {13}vero fidei absque illo bono; causa est quia illi qui in bono charitatis sunt in luce caeli sunt, et ex illa vident quae in luce mundi, at qui in vero fidei sunt et non in bono charitatis, in luce mundi sunt, ex qua non videri possunt quae in luce caeli sunt, nam lux caeli est supra, hoc est, intra, at lux mundi est infra {14}seu' extra; {15}a superiore aut interiore possunt videri inferiora aut exteriora, non autem vicissim, influere enim potest caelum in mundum, non autem mundus in caelum, n. 371, 51 19, 5259, 5779, 6322. @1 hic significatur$ @2 Ut sciatur quomodo cum hoc arcano se habet, dicetur$ @3 i et sciunt$ @4 inde$ @5 After intelliguntur$ @6 i qui$ @7 cum$ @8 docendi vivendi secundi id$ @9 non est bonum spirituale$ @10 d status post laborem i tempus postquam$ @11 hoc faciunt$ @12 nisi$ @13 Veris IT$ @14 hoc est,$ @15 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church