Arcana Coelestia (Elliott) n. 8988

Previous Number Next Number See English 

8988. `Et adducet illum dominus [ejus] ad Deum': quod significet statum in quem tunc intrat secundum ordinem Divinum, constat ex significatione `adducere ad Deum' cum agitur de illis qui in veris sunt et non possunt in bono esse, quod sit facere ut {1}intrent in statum secundum ordinem Divinum, per `adducere' enim significatur intrare, et per `Deum' ordo Divinus, de quo sequitur; quod haec significentur, patet a sequentibus in hoc versu, nam ibi describitur status eorum qui in veris sunt et non in correspondente bono, quod nempe sit status perpetuae oboedientiae; qui enim in hoc statu sunt in servitute sunt respective ad illos qui in bono sunt correspondente veris; hi enim, quia ex bono, ex affectione agunt, et qui ex affectione, ii ex voluntate agunt, ita a semet, {2}nam quicquid est voluntatis apud hominem, id est ejus proprium, {3}quippe esse vitae hominis est ejus voluntas; at qui solum ex oboedientia agunt, ii non ex voluntate sua agunt sed ex voluntate domini sui, ita non a semet sed ab alio, idcirco in servitute sunt respective; ex veris agere et non ex bono est solum ex intellectuali, nam vera se referunt ad intellectuale et bona ad voluntarium, et ex intellectuali agere et non ex voluntario est ex {4}eo quod stat foris et servit, intellectus enim datus est homini ut recipiat vera ac introducat in voluntatem, ut fiant bona, nam vera cum fiunt voluntatis audiunt bona. 2 At servire Domino faciendo secundum praecepta Ipsius, et sic oboediendo, non est servus esse sed (x)est liber esse, nam ipsissimum liberum hominis consistit in duci a Domino, n. 892, 905, 2870, 2872; inspirat enim Dominus {5}in ipsam voluntatem hominis bonum, ex quo agere, tametsi est ex Domino, usque appercipitur sicut a semet, ita ex libero; hoc liberum est omnibus qui in Domino sunt, et est conjunctum cum felicitate ineffabili. 3 Quod `Deus' hic sit ordo Divinus, est quia in Verbo `Deus' dicitur ubi agitur de vero, et `Jehovah' ubi de bono, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7010, 7268, 8867; quapropter Divinum Verum procedens a {6}Divino Bono Domini' est in supremo sensu `Deus,' (c)ac Divinum {7}Ipsius Bonum, a quo Divinum Verum procedit, est `Jehovah'; causa est quia Divinum Bonum est ipsum Esse, et Divinum Verum est Existere inde, nam quod procedit, hoc existit inde; similiter se habet cum {8}bono et vero in caelo, seu apud angelos, et similiter in Ecclesia apud {9}homines; bonum ibi est ipsum esse, et verum est existere inde, seu quod idem, amor in Dominum et {10}amor erga proximum est ipsum esse caeli et Ecclesiae, at fides est existere inde; {11}ex his liquet unde est quod `Deus' {12}etiam sit Divinus ordo, est {13}enim Divinum Verum procedens a Domino {14}quod facit ordinem in caelo, adeo ut {15}Illud sit ipse ordo; quod Divinum Verum sit ordo, videatur n. 1728, 1919, 7995, 8700; quapropter cum homo aut angelus recipit Divinum Verum a Domino in bono, est apud {16}illum ordo qui est in caelis, proinde est {17}Domini, caelum seu regnum, in particulari, et in tantum in quantum ex veris in bono {18}est, et postmodum in quantum in veris ex bono; et quod arcanum est, ipsi angeli apparent in forma humana in {19}caelis prorsus secundum vera quae apud illos in bono, pulchritudine et splendore secundum quale boni ex veris; homines Ecclesiae similiter quoad animam in caelo; {20}ipsum Divinum Verum procedens a Domino inducit hoc, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine, et de ejus correspondentia cum singulis in homine, ad finem plurium capitum ostensa sunt; hoc arcanum est 4 quod intelligitur per haec verba apud Johannem in Apocalypsi, Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, xxi 17;

quis {21}umquam ea verba intellecturus est, qui non scit quid significat sancta Hierosolyma, quid murus ejus, quid mensura, quid numerus 144, et sic quid `homo, hoc est, angelus'? per `novam' ac `sanctam Hierosolymam' significatur Nova Domini Ecclesia, quae Christianae quae hodie est successura est, n.(x)21 17, per `murum' significantur vera fidei quae illam Ecclesiam defendent, n. 6419, per `metiri' (e)et `mensuram' significatur status quoad verum, n. 3104, per numerum 144 `significatur simile quod per 12, nam 144 est numerus compositus ex 12 multiplicatis in 12; quod per illos numeros significentur omnia vera in complexu, videatur n. 7973; inde {22}liquet quid per `mensuram hominis, hoc est, angeli' significatur, quod nempe ipsum verum procedens a Domino in sua forma {23}quae est homo angelus in caelo, ut supra dictum {24}; inde {25}patet arcanum quod ea verba involvunt, quod {26}scilicet per ea describantur vera illius Ecclesiae quae successura 5 est Christianae quae hodie est {27}; quod sint vera ex bono, describitur in versu proxime sequente ibi, his verbis, Erat structura muri ejus jaspis, at urbs aurum purum similis vitro puro, vers. 18;

per `jaspidem' significatur verum quale illius Ecclesiae futurum est, nam per `lapides' in genere significantur vera, n. 1298, 3720, 6426, et per `lapides pretiosos' vera quae a Domino, n. 643; per `aurum' significatur bonum amoris et sapientiae, n. 113, 1551, 1552, 5658. Quis usquam divinaturus est quod talia involvantur illis verbis? et quis non ex his videre potest quod innumerabilia arcana lateant in Verbo, quae nusquam alicui apparent nisi per sensum internum, et quod per eum, ut per clavem, aperiantur vera Divina qualia sunt in caelo, proinde caelum et Ipse Dominus {28} Qui est omne in omnibus Verbi in sensu ejus intimo? @1 intret$ @2 nam quicquid altered to quicquid enim$ @3 nam$ @4 alio ex quo recipit, et cui obedit,(m)intellectus enim hominis servit voluntatem(6).$ @5 ipsi voluntati$ @6 Domino$ @7 Bonum Domini Ipsius$ @8 vero et bono$ @9 hominem$ @10 charitatis$ @11 ex eo est, quod angeli in Verbo dicuntur dii, nam angeli in coelo sunt receptiones veri procedentis a Domino, ita vera in forma humana, quod angeli dicantur dii veris, quae recipiunt, videatur n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301:$ @12 quoque$ @13 quia$ @14 faciat$ @15 sit Ipse$ @16 illos$ @17 coelum, seu regnum Domini$ @18 sunt$ @19 coelo$ @20 i enim$ @21 usquam$ @22 d patet i constat$ @23 sit homo angelus$ @24 i est$ @25 d patet i and d constat i patet$ @26 nempe sint$ @27 i, quae describuntur$ @28 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church