Arcana Coelestia (Elliott) n. 900

Previous Number Next Number See English 

900. Quod 'mensis secundus' significet omnem statum ante regenerationem, constat a significatione 'duo' in Verbo; 'duo' significant idem ac 'sex,' hoc est, pugnam et laborem qui praecedit regenerationem, ita hic omnem statum qui praecedit antequam regeneratus est. Tempora maxima et minima communiter in Verbo distinguuntur in tria aut in septem, et vocantur vel dies, vel septimanae, vel menses, vel anni, vel saecula; 'tria et septem' sunt sancta, 'duo aut sex' quae praecedunt, non sancta, sed respective profana, ut ostensum prius, n. 720; tria et septem quoque sunt sacrosancta, utrumque ex causa quia praedicantur de ultimo judicio quod venturum tertio vel septimo die; ultimum judicium unicuique est, cum Dominus venit tam in communi quam in particulari; nempe ultimum judicium fuit cum Dominus venit in mundum; ultimum judicium cum venturus in gloriam; ultimum judicium cum ad hominem quemcumque in particulari; ultimum judicium quoque est unicuique cum moritur; ultimum hoc judicium est 'dies tertius' et 'dies septimus,' qui sanctus est iis qui bene vixerunt, at non sanctus iis qui male vixerunt; quare tam de iis qui judicantur ad mortem, praedicatur 'dies tertius et septimus' quam de iis qui judicantur ad vitam; inde numeri illi significant non sanctum iis qui judicantur ad mortem, at sanctum iis qui judicantur ad vitam. Duo aut sex quae praecedunt, se habent respective et significant in genere omnem illum statum qui praecedit; haec significatio est numerorum duo et sex, et se habent applicate ad quodcumque subjectum, et ad quamcumque rem quae est subjectum, de qua praedicantur: quod manifestius constare potest ab bis quae nunc sequuntur de numero 'viginti septem.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church