Arcana Coelestia (Elliott) n. 9011

Previous Number Next Number See English 

9011. `Et ponam tibi locum quo fugiat illuc': quod significet statum inculpati et sic exempti poena, constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 7381, et ex significatione `azyli,' seu `loci quo {1}fugeret ille,' qui improviso seu ex casu occiderit aliquem, quod sit status inculpati et sic exempti poena; nam qui (x)percusserant aliquem ex casu, hoc est, absque proposito, ita non ex (t)praevia cogitatione {2}, nec affectione mala quae voluntatis, illi non in aliqua culpa ex se fuerunt; quapropter cum tales venerunt ad locum azyli, exempti poena fuerunt. Per illos repraesentati sunt qui aliquem non ex proposito laedunt quoad vera et bona fidei, et inde exstinguunt vitam ejus spiritualem, {3}nam illi in statu inculpato et exempto poena {4}sunt; sicut (d)sunt illi qui omnimodam fidem habent religioso suo, quod etiam {5} est in falso, et ex hoc ratiocinantur contra verum et bonum fidei et sic persuadent, ut solent quandoque haeretici qui conscientiosi et inde zelotes.{6} [2] Quod illi repraesentati fuerint qui {7}fugerunt ad azyla, constat apud Moschen, Opportunas (x)seligetis urbes, quae urbes refugii sint vobis, ut fugiat eo homicida percutiens animam per errorem: ut si ex improviso citra inimicitiam, impulerit eum, aut projecerit super eum quodcumque instrumentum sine proposito, aut ullo lapide mori possit, dum non videt, {8}adeo ut cadere faciat super eum, et moriatur, cum tamen hostis illi non fuerit, nec quaesiverit malum illius, Num. xxxv (11,) 12, 22, 23:

et apud eundem, Hoc verbum homicidae qui fugiet eo ut vivat, cum percusserit socium suum praeter scientiam, cum ille non osor ejus heri et nudius tertius; cum venerit cum socio suo in silvam ad caedendum ligna, sed dum impulsa fuerit manus ejus cum securi, ad caedendum lignum, excussum fuerit ferrum a ligno, et invenerit socium ejus ut moriatur; hic fugiet ad unam urbium harum, ut vivat, Deut. xix 4, 5;

[3] describitur hic status inculpati et exempti poena, qui aliquem per falsa fidei quae crediderat vera, aut per scientifica ex fallaciis sensuum, laeserit, et sic damnum intulerit vitae ejus internae seu spirituali; {9}ut id significetur, describitur error ille seu casus per instrumentum quodcumque, et per lapidem quem cadere fecerit super socium, ut moriatur, {10}ut et per securim seu ferrum cadens e ligno suo, cum ambo caederent ligna in silva; causa quod per talia describatur, est quia instrumentum significat scientificum, `lapis' {11} verum fidei et in opposito sensu falsum; similiter `ferrum securis' {12}et `(x)caedere ligna{13}', significat disputationem de bono ex religioso; [4] quisque potest videre quod homicidium factum per errorem non absque causa arcana descriptum fuisset per {14}ferrum securis cadens ex suo ligno in silva, quoniam talis error raro et vix semel intra plures annos accidere solet; sed {15}quod error ille per talia descriptus sit, est {16}propter sensum internum, in quo describitur damnum animae ab alio per falsa fidei quae ex religioso suo crediderat esse vera, nam qui damnum infert per falsa quae credit vera, non ex proposito seu ex meliore conscientia {17}damnum facit, {18}quia ex fide sui religiosi et inde zelo'; haec ut in sensu interno {19}significarentur per illos qui occidunt {20}socios per errorem, descripta sunt, ut dictum, per `lapidem,' per `caedere lignum in silva,' et per `ferrum securis tunc cadens e ligno in socium'; nam `lapis' est verum fidei in naturali homine, et in opposito sensu est falsum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 8941, similiter `ferrum,' n. 425, 426; `ferrum securis cadens ex suo ligno' est verum separatum ex bono, `lignum' enim est bonum, n. 643, 2812, 3720, 8354, `caedere lignum' est meritum {21}ponere in operibus, n. 1110, 4943, 8740; `caedere' autem `ligna in silva' est ea et similia ventilare, ut et in quaestionem {22} mittere, nam `silva' est religiosum. [5] Talia per `caedere ligna in silva {23}securibus" significantur apud Jeremiam, Mercenarii Aegypti {24}cum robore ibunt, et cum securibus venient illi, sicut excisores lignorum, excident silvam ejus, dictum Jehovae, xlvi 22, 23;

hic `excidere ligna in silva' pro agere ex religioso falso et destruere talia quae Ecclesiae sunt; Ecclesia enim vocatur `silva,' `hortus,' et `paradisus,' `silva' ex scientia, `hortus' ex intelligentia, et `paradisus' ex sapientia, n. 3220, nam arbores sunt perceptiones boni et veri, tum cognitiones eorum, n. 103, 2163, 2722, 2972, 4552, 7690, 7692; [6] et quia `silva' est Ecclesia quoad scientiam, ita quoad externa, est {25} quoque religiosum. Ecclesia quoad scientiam seu quoad externa significatur per `silvam' apud Davidem, Exsultabit ager, et omne quod in eo; tunc cantabunt {26}omnes arbores silvae, Ps. xcvi (x)12:

apud eundem, Ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae, Ps. cxxxii 6;

haec de Domino: apud Esaiam, Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus (c)illius in flammam; incendet gloriam silvae ejus, et Carmelum ejus; ab anima usque ad carnem consumet; (m)unde reliquae arbores silvae numerus ut puer describat eas: excidet implexa silvae ferro, (c)et Libanus per magnificum cadet, n x (17,) 18-20 (,34);

{27} `silva' pro Ecclesia quoad cognitiones veri, `Carmelus' pro Ecclesia quoad cognitiones boni, similiter `Libanus' et `Chermon'; `arbores silvae' pro cognitionibus, ut supra, `esse numerus ut puer describat' pro paucis, `perplexa silvae' pro scientificis, n. 2831: [7] apud eundem, Dixisti, Per multitudinem curruum meorum ego ascendam altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, deinde veniam ad altitudinem finis ejus, silvam Carmeli ejus, xxxvii 24:

apud Jeremiam, Visitabo super vos juxta fructum operum vestrorum, et accendam ignem in silva ejus, xxi 14:

apud Ezechielem, Propheta contra silvam agri ad meridiem, ac dic silvae meridiei, Ecce incendam in te ignem, et comedet omnem arborem, xxi 2, 3 [A.V. xx 46, 47]:

apud Micham, Pasce populum Tuum virga Tua, gregem hereditatis Tuae, habitantem solum silvam in medio Carmeli, vii 14;

quis non {28}videt quod in his locis silva non intelligatur per `silvam,' nec Libanus et Carmelus, quae sunt silvae, per `Libanum' et `Carmelum,' sed quod' (m)aliquid Ecclesiae? `ac' quid Ecclesiae latuit huc usque, quia latuit sensus internus {30} (?n) (s)et (t)mirum, quod in tam erudito orbe, qualis est Europa prae reliquis, ubi Verbum est in cujus singulis est sensus internus, ipsa cognitio de illo nulla sit; fuerat tamen apud antiquos in Chaldaea, in Assyria, in Aegypto, inque Arabia, et inde Graecia, in quorum libris, emblematibus, et (x)hieroglyphicis, adhuc talia offenduntur; sed quod perierit ejus rei cognitio, est quia non fides est quod spirituale sit aliquid.(s) @1 fugiat$ @2 i quae intellectus$ @3 quod$ @4 sint$ @5 ejus$ @6 i (m)talibus assignata fuerunt loca refugii seu azyla, ut ibi ad tempus manerent, et hoc repraesentationis causa, ne tales qui laedunt alius vitam spiritualem ex pravo zelo, et sic non ex consulto, non puniantur et quoque ne amplius ex suo zelo alios infestent.(n)$ @7 fugerent IT$ @8 ita$ @9 utque$ @10 tum$ @11 i significat$ @12 tum quia$ @13 i in sylva$ @14 securim cadentem$ @15 quod descriptum$ @16 ut describatur$ @17 i, ut vocatur,$ @18 sed ex fide et zelo sui religiosi$ @19 significentur$ @20 aliquem$ @21 After operibus$ @22 i et litem$ @23 securi$ @24 ex IT$ @25 i sylva$ @26 omnia ligna$ @27 i ibi$ @28 ex his locis videt quod per sylvam non (m)intelligatur sylva, nec per Libanum et Carmelum Libanus et Carmelus, sed per illos(n)$ @29 sed$ @30 i imo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church