9029. `Insons erit percutiens': quod significet non reum esse mali, constat ex significatione `insons esse' quod sit non reum esse mali, agitur enim de illis qui ex vero aliquo spirituali, quod est verum doctrinae fidei Ecclesiae ex Verbo, spectant aliquod verum scientificum, quod est verum ex sensu litterae Verbi, et quia non apparet concordantia, ideo infirmatur verum spirituale et aliquam diu separatur, non autem negatur seu exterminatur; de {1}illis dicitur quod non {2}rei sint mali; et ex significatione `percutere' quod sit infirmare, {3}ut supra n. 9025. @1 illo$ @2 reus sit$ @3 de qua$