9036. `Vindicando vindicabitur': quod significet punitionem mortis, constat ex significatione `vindicari' seu vindictam sumere, quod sit punitio mortis, hic mortis spiritualis, quae est damnatio, nam exstinguitur verum sensus litteralis Verbi et cum illo fides Verbo. Quomodo cum hoc se habet, videatur supra n. 9033, et quoque infra n. 9039.