9075. `Et etiam dominus ejus morietur': quod significet damnationem interni hominis, constat ex significatione `domini bovis' quod sit internus homo, de qua supra n. 9069, et ex significatione `mori' quod sit damnatio, de qua etiam supra n. 9008. Quod bos lapidaretur et dominus ejus {1} moreretur si notum ei fuerit {2} quod bos cornupeta fuerit, et non custodiverit eum, est quia spirituale hujus judicii seu legis est quod homo qui novit {3} quod malum sit, et non reprimit illud, reus sit, nam approbat illud et sic exstinguit lucem veri, et una {4} fidem veri in sua conceptione, qua exstincta bonum a Domino non recipitur; inde internus homo non potest aperiri, proinde non {5} donari vita spirituali, quae est vita veri et boni fidei; cum talis homini status est, tunc vitam naturalem, quae est externi hominis, vivit; sed haec vita absque vita spirituali est mortua, inde {6} damnatio, n. 7494. @1 bovis$ @2 fuerit domino$ @3 scit$ @4 sic$ @5 nec$ @6 et est$