9078. `Secundum omne quod positum super illo': quod significet secundum quale affectionis mali ex intellectuali, constat ex illis quae de expiatione et de redemptione nunc dicta sunt, nam malum voluntatis, quod visum (d)est in intellectuali et non repressum, erat quod expiandum et quod redimendum per aliquod aequale respondens, ita secundum quale affectionis mali ex intellectuali.