Arcana Coelestia (Elliott) n. 908

Previous Number Next Number See English 

908. Quod 'omnis fera quae tecum de omni carne' significet omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae, constat inde quod 'fera' praedicetur de Noaho seu de homine hujus Ecclesiae nunc regenerato et spectat manifeste sequentia, ut 'avem, bestiam et reptile repens,' nam dicitur 'omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra': ipsa vox fera {1} in lingua originali significat proprie vitam seu vivum; sed in Verbo non solum vivum sed etiam quasi non vivum seu feram quare nisi quis internum sensum Verbi novit, quandoque non scire potest quid significatur; causa quod utrumque significet, est quod homo Antiquissimae Ecclesiae in humiliatione sui coram Domino agnoverit se pro non vivo, ne quidem pro bestia sed pro fera, novem enim quod talis est homo in se aut in suo proprio spectatus; inde eadem vox significat vivum et significat feram. [2] Quod vivum, constat apud Davidem, Fera tua habitabunt in ea (hereditate Dei); confirmabis bono Tuo miserum, Deus, Ps. lxviii 11 [A.V. 10];

ubi per 'feram,' quia habitabit in hereditate Dei, non aliud quam homo regeneratus, ita sicut hic, vivum apud illum, intelligitur; apud eundem, Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, et fera agri Mei Mecum, Ps. 1 10, 11;

ubi 'fera agri Mecum' seu cum Deo, etiam pro regenerato, ita pro vivis apud eum; apud Ezechielem, In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub rami ejus genuerunt omnis fera agri, xxxi 6;

ubi de Ecclesia spirituali plantata, ita pro vivis apud hominem Ecclesiae apud Hosheam, Feriam foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum ii 18;

ibi de regenerandis, cum quibus 'foedus' pangendum: immo in tantum 'fera' significat vivum, ut cherubi seu angeli visi Ezechieli appellentur quatuor ferae, Ezech. i 5, 13-15, 19; x 15. [3] Quod 'fera' in contrario sensu pro non vivo seu pro immani fera in Verbo accipiatur, ex multis locis constat; solum haec pro confirmatione sint; apud Davidem;

Ne des ferae animam turturis Tui, Ps. lxxiv 19:

apud Zephaniam, Urbs facta est in desolationem, in cubile ferae, ii 15: apud Ezechielem, Non erunt amplius praeda gentibus, et fera terrae non comedet eos, xxxiv 28:

apud eundem, Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et ad ramos ejus erunt omnis fera agri xxxi 13:

apud Hosheam, Consumam eos ibi, sicut leo, fera agri diffindet eos, xiii 8:

apud Ezechielem, Ferae terrae, et avi caelorum dari in cibum, xxix 5;

quod saepius occurrit: et quia Judaei in sensu litterae solum manebant, et per 'feram' intelligebant feram et per 'avem' avem, nec interiora Verbi scire, minus agnoscere, volebant, et sic instrui, etiam tam crudeles et tales ferae erant, ut jucundum suum perceperint in eo quod hostes proelio occisos non sepelirent, sed exponerent avibus et feris devorandos; ex quibus etiam constare potest qualis fera homo est. @1 Heb. [ ](hayah)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church