Arcana Coelestia (Elliott) n. 9094

Previous Number Next Number See English 

9094. `Et etiam mortuum divident': quod significet quod etiam affectio laedens, constat ex significatione `mortui' quod sit malum ac falsum, de qua supra n. (x)9008, inde per `bovem mortuum' significatur affectio mali ac falsi {1} in naturali, ita affectio laedens, nam (o)malum per falsum laedit; et ex significatione `dividere' quod sit dissipare, ut {2} supra n. 9093. Quomodo cum [his] quae in hoc versu in sensu interno (o)continentur se habet, aegre ad captum potest explicari; sunt talia quae ab angelis comprehendi possunt, et modo aliquo ab hominibus, nam angeli vident arcana Verbi in luce quae a Domino, in qua innumerabilia sistuntur videnda quae non cadunt in voces loquelae, et ne quidem in ideas cogitationis apud homines quamdiu in corpore vivunt; causa est quia apud homines lux caeli influit in lucem mundi et sic in talia ibi quae lucem caeli vel exstinguunt, vel rejiciunt, vel obtenebrant et sic hebetant; curae mundi ac corporis sunt talia, imprimis quae ex amoribus sui et mundi fluunt; inde est quod quae sapientiae angelicae sunt quoad plurimam partem sint inenuntiabilia et quoque incomprehensibilia; [2] sed usque in talem sapientiam venit homo post corporis rejectionem, hoc est, post mortem, (o)sed modo is homo qui vitam fidei et charitatis {3} a Domino in mundo receperat, nam facultas recipiendi illam sapientiam inest bono fidei et charitatis {3}; quod ineffabilia sint quae angeli in luce caeli vident et cogitant, a multa experientia etiam scire datum est, (o)nam cum elevatus sum in lucem illam, visus sum mihi intelligere omnia illa quae ibi angeli locuti sunt, at cum abinde in lucem externi seu naturalis hominis demissus sum, et in hac luce vellem recolligere illa quae ibi audivi, non potui illa per voces exprimere, et ne quidem per ideas cogitationis comprehendere, nisi pauca, et haec (t)pauca quoque in obscuro; ex quibus patet quod quae in caelo videntur et audiuntur sint talia quae nusquam {4} oculus vidit, nec {4} auris audivit. [3] Talia sunt quae in sensu interno Verbi intime latent. Similiter se habet cum (c)iis quae in sensu interno in hoc versu et {5} sequente continentur; quae ibi sunt, et ad captum explicari possunt, sunt haec: omnia vera apud hominem vitam {6} habent (c)ex affectionibus quae amoris alicujus; verum absque vita inde, est sicut sonus ex ore effluens absque idea, aut sicut sonus automati; inde patet quod vita intellectus hominis sit a vita voluntatis ejus, proinde vita veri ex vita boni, nam verum se refert ad intellectum et bonum ad voluntatem; si ergo duo vera sunt quae non vivunt ab eadem affectione communi sed a diversis, illa non possunt aliter quam dissipari, nam collidunt inter se; et cum vera dissipantur, etiam affectiones illorum dissipantur; est enim communis affectio sub qua omnia vera apud hominem consociantur; communis illa affectio est bonum; haec sunt quae dici possunt de illis quae in (t)interno sensu significantur per `boves duorum virorum, quorum unus plaga afficit alterum, ut moriatur,' et quod tunc `bos vivus vendetur, et dividetur argentum, et quoque bos mortuus.' [4] Quis non scit qui ab Ecclesia, quod in omnibus et singulis Verbi sint Divina? sed quis Divina potest videre in his legibus de bobus et asinis cadentibus in foveam, et de bobus cornu ferientibus, si solum quoad sensum litterae inspiciuntur et explicantur? sed tunc Divina sunt, etiam in sensu litterae, si simul quoad sensum internum inspiciuntur et explicantur, nam in eo sensu agunt omnia et singula Verbi de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, ita de Divinis; ut enim aliquid Divinum et sanctum sit, de Divinis et sanctis aget; res de qua agitur, id facit; mundana et forensia, qualia sunt judicia, statuta, et leges a Domino e monte Sinai promulgata, quae in hoc capite [et in] sequentibus Exodi continentur, Divina et sancta sunt per inspirationem, sed inspiratio non est dictatio, sed est influxus ex Divino; quod influit ex Divino, hoc transit per caelum, et ibi est caeleste (c)ac spirituale; at cum venit in mundum, fit {7} mundanum in quo (o)intus illa sunt; inde patet unde Divinum et ubi Divinum (o)est in Verbo, et quid inspiratio. @1 d mali i falsi$ @2 i nunc$ @3 amoris$ @4 alicujus$ @5 i in$ @6 i suam$ @7 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church