913. Quod 'diffundant se in terra, significent operationem interni hominis in externum, et quod 'fructificent' significent incrementa boni, et 'multiplicentur' incrementa veri, et quod 'super terra' significet apud externum hominem, constat a serie rerum, tum ab ii quae prius dicta et ostensa sunt de significatione 'fructificare' quod in Verbo praedicetur de bonis, et de significatione 'multiplicari' quod praedicetur de veris: quod 'terra' significet externum hominem similiter prius ostensum est; quare non illis confirmandis immorandum. Hic agitur de interni hominis operatione in externum postquam homo regeneratus est, quod nempe tunc primum 'fructificetur' bonum et 'multiplicetur' verum cum externus homo redactus est in correspondentiam aut oboedientiam; prius nusquam potest, quia repugnant bonis corporea et veris sensualia; illa amorem boni, haec amorem veri exstinguunt: fructificatio boni, et multiplicatio veri fit in externo homine; fructificatio boni in ejus affectionibus, multiplicatio veri in ejus memoria. Externus homo hic vocatur 'terra,' in quam {1} se diffundunt, et super qua se fructificant et multiplicant.