Arcana Coelestia (Elliott) n. 9140

Previous Number Next Number See English 

9140. `Et immiserit jumentum suum': quod significet si ex parum conscio id faciat, constat ex significatione `jumenti' quod sit voluptas seu appetitus corporis; quod sit parum conscium, est quia homo cum in illis est, parum consulit rationem, et sic parum (o)sibi conscius est; omnes {1} bestiae, cujuscumque generis (o)et speciei sunt, significant affectiones, bestiae mites ac utiles affectiones bonas, et {2} bestiae immites (c)ac inutiles affectiones malas, n. 45, 46, 142, 143, 714-719, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090; {3} cum bestia dicitur `jumentum,' significat (o)illa affectiones mere corporeas quae in se parum rationis habent, nam homo quo magis ex corpore agit, eo minus ex ratione agit, corpus enim est {4} in mundo, ita remotum a caelo, ubi genuina ratio est; jumentum {5} etiam in lingua originali dicitur ex bruto et stolido, ita ex parum conscio, ut apud Esaiam xix 11; apud Davidem Ps. xlix 11 [A.V. 10]; Ps. lxxiii 22; apud Jeremiam li 17, et alibi. @1 i enim$ @2 at$ @3 i et$ @4 After mundo$ @5 Heb [ ] (b`ir)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church