Arcana Coelestia (Elliott) n. 9150

Previous Number Next Number See English 

9150. `Et furto ablatum fuerit e domo viri': quod significet jacturam illorum inde, constat ex significatione `furti' quod sit ablatio talium quae faciunt vitam spiritualem hominis {1}, proinde verorum (c)et scientificorum, quae per `argentum et vasa' significantur, n. 9149, et ex significatione `domus' quod sit ubi aliquid reconditur {2}; inde est quod `domus' varia significet, prout Ecclesiam, bonum ibi, tum quoque hominem, ut et mentem ejus utramque, naturalem et rationalem, hic vero memoriam, quia inibi ut in domo sua sunt vera et scientifica; quod `domus' varia significet, videatur n. 3128, 3142, 3538, 3652, 3720, 3900, 4973, 4982, 5023, 5640, 6690, 7353, 7848, 7929. @1 ex homine quae intus apud illum sunt et faciunt vitam ejus$ @2 habitat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church