Arcana Coelestia (Elliott) n. 9167

Previous Number Next Number See English 

9167. `Annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit (x) dominus ejus': quod significet conjunctionem sub bono, constat ex significatione `annon miserit manum in opus socii (o)sui cum de vero (o)et bono exteriore et interiore dicitur, quod sit num in bonum intraverint, de qua supra n. 9155, ita num sub bono conjuncta sint; quid sit conjunctio sub bono, videatur n. 9154; et ex significatione `domini' quod sit bonum, de qua n. 9154; `ita annon sumpserit dominus ejus' est, num bonum illa per conjunctionem sua fecerit. Quod `dominus' sit bonum, est quia bonum apud hominem spiritualem primo loco est ac verum secundo, et quod primo loco est, hoc dominus est; secundum boni quale etiam omnia vera disposita sunt {1} apud hominem, sicut a domino domus. [2] Inde est quod per (x)`dominum' in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per `deum,' `regem,' (c)et `magistrum' Dominus quoad Divinum Verum, ut apud Moschen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum et Dominus dominorum, Deut. x 17:

apud Johannem, Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est et Rex regum, Apoc. xvii 14:

apud eundem, Habet super vestimento et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, {2} xix 16;

quod Dominus dicatur `Deus' quoad Divinum Verum, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4402, 7268, 8988, et quoque quod {3} dicatur `Rex' quoad Divinum Verum, n. 2015 fin., 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, 6148; inde patet quod Dominus dicatur `Dominus' quoad Divinum Bonum, nam ubi dicitur de vero in Verbo etiam dicitur de bono, n. 683, 793, 801, 2516, 2618, 2712, 2803, 3004, 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 8339 fin.:' apud Johannem, Vos vocatis Me Magister et Dominus, et recte dicitis, sum namque; {4} Ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, (x)xiii 13, 14;

Dominus etiam ibi dicitur {5} `Dominus' ex Divino Bono, et `Magister' ex Divino Vero: apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaeritis et angelus foederis quem vos desideratis, iii 1;

ibi de adventu Domini, ubi `Dominus' dicitur ex Divino Bono, et `angelus' ex Divino Vero, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 6280. [3] Inde est quod in Vetere Testamento tam frequenter dicatur Dominus Jehovih, et hoc cum supplicatur, per quod significatur {6}, Bone Jehovah, n. 1793, 2921, et quod in Novo Testamento Dominus dicatur pro Jehovah, n. 2921. Ex his quoque sciri potest quid intelligitur per haec apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, vi 24;

`duo domini' sunt bonum (c)et malum; homo enim sive in bono erit sive in malo, in utroque simul (o)esse non potest; in pluribus veris potest esse, sed quae ordinata sunt sub uno bono; bonum enim facit caelum apud hominem, malum autem infernum; sive erit in caelo sive in inferno, non in utroque, nec inter utrumque. Inde (o)nunc patet quid in Verbo intelligitur per (x)`dominum.' @1 disponuntur$ @2 i Apoc.$ @3 i Dominus$ @4 i si ergo$ @5 vocatur$ @6 Dominus Jehovih dicatur, cum supplicatur, quod significat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church