Arcana Coelestia (Elliott) n. 9198

Previous Number Next Number See English 

9198. `Ullam viduam': quod significet qui in bono absque vero [sunt] et usque desiderant verum, constat ex significatione `viduae' quod sit bonum absque vero et tamen desiderans verum; quod `vidua' id sit, est quia per virum significatur verum, et per (t)ejus `mulierem' bonum, quapropter `mulier viri vidua facta' significat bonum absque vero. At `vidua' in sensu adhuc interiore significat verum absque bono, causa est quia `maritus' {1} in eo sensu significat bonum et (t)ejus `uxor' verum, videatur n. 3236, 4510, 4823; in hoc sensu Dominus a Divino Bono vocatur `Maritus' ac `Sponsus,' et regnum Ipsius atque {2} Ecclesia ea receptione Divini Veri quod procedit a Domino, vocatur uxor ac sponsa,' n. 9182; sed quia hic non de caelesti Ecclesia Domini agitur sed de spirituali, per `viduam' significatur qui in bono et non in vero est {3}, et usque desiderat verum; similiter se habet cum `orphano'; is in intimo seu caelesti sensu significat illos qui in bono sunt ac desiderant verum {4}; videantur quae de significatione `viduae' et `orphani' in sensu caelesti allata et explicata sunt, n. 4844; quibus addere licet quae Dominus de vidua in `Sarepta' dicit apud Lucam, Amen dico vobis quod nullus propheta acceptus sit in patria sua; in veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex, dum fuit fames magna super totam terram, ad nullam tamen earum missus est Elias nisi ad Sareptam Sidonis, ad mulierem viduam, iv [24,] 25, 26;

[2] quia omnia quae Dominus locutus est ex Divino locutus est, ideo {5} sensum internum habent, et in eo sensu agitur de Ipso Domino, deque regno Ipsius et de Ecclesia; quod itaque in eo sensu {6} intellectum sit a Domino per illa quae locutus est de vidua in Sarepta Sidonis, patet si evolvuntur:

Quod nullus propheta acceptus sit in patria sua significat quod Dominus ac Divinum Verum quod ab Ipso, minus recipiatur et ametur corde intra Ecclesiam quam extra illam; locutus {7} est ad Judaeos, apud quos tunc Ecclesia; quod Dominus ibi minus receptus fuerit quam a gentibus, quae extra Ecclesiam erant, notum est; similiter in Ecclesia hodie, quae ab Ipso Christiana vocatur; in hac quidem Dominus receptus est {8} doctrina, sed usque a paucis {9} agnitione cordis, et ab adhuc paucioribus ex affectione amoris; aliter a gentibus conversis extra Ecclesiam, hae Ipsum colunt et adorant ut suum unicum Deum, (c)et dicunt ore atque cogitant corde, quod Ipsum pro Deo agnoscant quia apparuit in forma humana, (o)n. 5256; contrarium est intra Ecclesiam; ibi, quia homo natus (o)est, aegre agnoscitur pro Deo ex corde; hi Humanum Ipsius faciunt simile sui humani {10}, tametsi sciunt Patrem Ipsius Jehovam fuisse, et non hominem; ex his patet quid in sensu interno intellectum sit per `quod nullus propheta acceptus sit in patria.' `Propheta' in eo sensu est Dominus quoad Divinum Verum, ita quoad doctrinam Ecclesiae; quod `propheta' sit docens, et in sensu abstracto doctrina, et cum de Domino, quod sit Divinum Verum seu {11} Verbum, videatur supra n. 9188 fin. [3] Multae viduae erant in diebus Eliae in Israele in sensu interno significat statum tunc agnitionis veri Divini ex Verbo in Ecclesia, `viduae' enim sunt qui in bono absque vero, ut supra dictum est, `Elias' est Dominus quoad Verbum, `dies Eliae' sunt {12} status receptionis veri Divini ex Verbo tunc, et `Israel' est Ecclesia {13}; quod `Elias' repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 247 fin., 8029, quod `dies' sint status, n. 93, 288, 3462, 3785, 4850, 6110, 8426, et quod `Israel' sit Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637, 8805. [4] Cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex significat vastationem internae Ecclesiae plenariam, `caelum' enim est internum Ecclesiae, `anni tres et menses sex' sunt ad plenum; quod `caelum' sit internum Ecclesiae, videatur n. 1733, 1850, 3355, 4535; hoc `clausum' dicitur cum vastatum seu non amplius; quod `anni tres et menses sex' sint ad plenum, constat ex significatione `dierum 1260' in Apocalypsi xi 3, et xii 6, qui dies faciunt tres annos et sex menses, quod sint ad plenum seu usque ad finem; similiter a significatione `dierum trium et dimidii,' Apoc. xi 9, 10 [, 11]; tum a significatione `temporis et temporum et dimidii temporis' in Apoc. xii 14; et apud Danielem xii 7, quod sint ad plenum, seu usque ad finem. [5] Dum fames magna super totam terram significat vastationem quoque externae Ecclesiae, nam `fames' est defectus (x)et desolatio veri et boni, n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5415, 5576, 6110, 7102, et `terra' est externa Ecclesia {14}, n. 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355, 4535, 5577, 8011, 8732. Ad nullam tamen earum missus est Elias significat Dominum quoad Verbum, ita Verbum Domini, non ad alios, quia non alibi receptum, `Elias' enim, ut supra dictum, est Dominus quoad Verbum. [6] Nisi ad Sareptam Sidonis ad mulierem viduam significat quam ad illos qui in bono sunt et desiderant verum; `Sarepta Sidonis' dicitur quia `Sidon' significat cognitiones boni et veri, n. 1201; quod `mulier vidua' sit qui in bono est et desiderat verum, patet inde, imprimis ex illis quae de ea memorantur in Libro Regum Primo, ubi haec, Elias venit ad Sareptam (o)Sidonis ad mulierem viduam, ut sustentaret illum {15}, dixit ad illam, ut sumeret sibi parum aquae ut biberet, dein ut sumeret sibi (x)frustum panis in manu; dixit quod ei sit tam parum farinae in cado, et tam parum olei in lenticula, ut modo sit sibi et filio placenta; dixit Elias, Fac mihi inde placentam parvam priore loco, et educ mihi, ac tibi et filio tuo fac posteriore loco: fecit illa ita; et cadus farinae non consumptus est, et lenticula olei non defecit, xvii 9-15;

[7] oboedientia, et desiderium boni {16} ad verum {17} describitur per quod ex mandato dederit prophetae aquam, et dein {18} ex suo pauco priore loco fecerit illi placentam, et posteriore loco sibi et (t)filio suo; et quod inde locupletata sit bono veri, per quod {19}, cadus farinae non consumptus sit, et lenticula olei non defecerit; aqua enim in sensu interno est verum, n. (o)2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, `farina' (o)est verum ex bono, n. 2177, `oleum' est bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, et `placenta' ex illis est verum conjunctum suo bono {20}, n. 7978; (m)ex his {21} liquet quod `vidua' sit qui in bono et desiderat verum; bonum (c)ac (o)ejus desiderium ad verum describitur per charitatem erga prophetam, majorem quam erga se et filium; `propheta' est doctrina veri, ut supra ostensum (o)est.(n) [8] Ex his patet quale est Verbum, quod nempe intus in se recondat arcana caeli, quae non (x)apparent in littera, cum tamen in singulis quae Dominus Ipse locutus est cum fuit in mundo, et quae prius locutus est per prophetas, sint caelestia et Divina prorsus (x) elevata a sensu litterae; et hoc non solum {22} in singulis vocibus sed etiam in singulis syllabis vocum, immo in singulis apicibus cujusvis syllabae; sed quod ita sit, quis credit {23}? et tamen res certa est {24} mihi prorsus testata et indubia facta, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 After sensu$ @2 ut et$ @3 After bono$ @4 i, at in interno seu spirituali sensu significat illos qui in vero sunt et disiderant bonum$ @5 i haec, sicut omnia reliqua,$ @6 de Ecclesia et de illis quae Ecclesiae sunt, quid in eo sensu ibi$ @7 i etiam$ @8 i in$ @9 i ex$ @10 Humanum enim Domini sui humani simile faciunt$ @11 etiam$ @12 Elias, quia repraesentabat Dominum quoad Verbum per in diebus Eliae significatur$ @13 in Israele est in Ecclesia$ @14 externum Ecclesiae$ @15 d illum i illam$ @16 i ejus$ @17 i hic$ @18 jussu Eliae aquam sibi daret$ @19 ut$ @20 bonum inde conjunctum suo vero$ @21 Inde$ @22 modo$ @23 credet$ @24 i est per experientiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church