Arcana Coelestia (Elliott) n. 9200

Previous Number Next Number See English 

9200. `Non affligetis': quod significet quod non defraudandi, constat ex significatione `affligere' cum de illis qui volunt instrui in veris et duci ad bonum, quod sit defraudare, hic non defraudare, quia dicitur `non affligetis.' In Verbo passim nominantur simul, (x)peregrinus, orphanus, et vidua, sicut apud Davidem, Jehovah qui custodit peregrinum {1}, orphanum {2}, et viduam, Ps. cxlvi 7-9 apud Jeremiam, Peregrinum, orphanum {2}, et viduam ne defraudate, xxii 3:

apud Ezechielem, Cum peregrino egerunt per oppressiones in te, orphanum {2} et viduam defraudarunt in te, xxii 6, 7:

apud Moschen, Ne declinate judicium peregrini, orphani, et viduae, Deut. xxiv 17, xxvii 19 {3}:

apud eundem, Relicta in agris, olivetis, et vineis erunt {4} peregrino, orphano, et viduae, Deut. xxiv 19-22, xxvi (x)12, 13:

apud eundem, Jehovah facit judicium orphani et viduae, et amat peregrinum, Deut. x 18;

{5} similiter hic, Peregrinum non affliges et non opprimes: ullam viduam et orphanum non affligetis;

hi tres cum simul ita nominantur, cadunt in unum sensum apud angelos, nempe in hunc, quod apud illos qui in Ecclesia, bonum et verum conjungenda sint secundum ordinem, ita reciproce verum cum bono et bonum cum vero; nam per peregrinum {6} intelliguntur qui talibus quae Ecclesiae (o)sunt instrui volunt, {7} per viduas conjunctio boni cum vero, et per orphanos conjunctio veri cum bono, quae (o)conjunctio est reciproca; similiter se habet cum reliquis in Verbo, quae cum quoad sensum internum explicantur, {8} apparent sparsa, sed apud angelos conjuncta sunt in unum sensum, immo in unam ideam. @1 peregrinum altered to peregrinos$ @2 pupillum$ @3 xxvii 18 AI$ @4 Quod relicta in agris, olivetis et vineis essent$ @5 et quia per peregrinum significantur qui instrui volunt, per orphanum qui duci volunt, per vera ad bonum, et per viduas qui recipere volunt vera in bono, illi tres simul apud angelos cadunt in unum hunc sensum$ @6 peregrinos$ @7 i etiam$ @8 i hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church