Arcana Coelestia (Elliott) n. 9209

Previous Number Next Number See English 

9209. `Si argentum mutuo dederis populo [Meo] egeno cum te': quod significet instructionem illorum qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2954, (x)5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932; ex significatione `mutuo dare' quod sit communicare bona caeli ex affectione charitatis, de qua n. 9174, ita instruere; ex significatione `populi' quod sint qui in veris, hic in ignorantia veri, quia dicitur `populus egenus'; quod `populus' dicantur qui in veris, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 7207; et ex significatione `egeni' quod sint qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi, hi enim in egestate spirituali sunt, qui instruendi. In Verbo frequenter dicitur quod benefaciendum pauperibus 2 et egenis; qui in veris externis sunt et nondum initiati veris internis, credunt quod benefaciendum quibuscumque qui alicujus opis indigent, imprimis mendicis qui se prae aliis pauperes vocant; qui hoc faciunt ex oboedientia, quia ita mandatum est, bene faciunt, nam per id externum initiantur in internum charitatis et misericordiae; internum charitatis et misericordiae est perspicere quinam et quales sunt quibus benefaciendum est, et quomodo cuivis; qui tandem in internum charitatis et misericordiae initiati sunt sciunt quod ipsum internum sit bene velle et benefacere interno {1}homini, ita cum talibus quae ad vitam spiritualem conducunt, et quod externum sit benefacere externo homini, ita cum talibus quae ad vitam corpoream conducunt; sed hoc usque semper cum hac prudentia, ut cum benefit externo, etiam (t)tunc simul benefiat interno; nam qui benefacit externo et malefacit interno, is non charitatem exercet, quapropter cum unum fit alterum spectabitur. 3 Externum charitatis est quod (x)describitur in sensu Verbi externo seu litterali per quod benefaciendum sit pauperibus et egenis, at internum charitatis est quod describitur in sensu Verbi interno seu spirituali; in hoc enim sensu intelligitur internus homo qui in paupertate et egestate est, cui benefaciendum, nam per `pauperes et egenos' in illo sensu intelliguntur qui in defectu et ignorantia boni et veri sunt et usque desiderant bonum et verum; quomodo his opitulandum sit, Verbum etiam docet in littera, imprimis Verbum quod Ipse Dominus docuit cum fuit in mundo, nam Dominus tunc aperuit talia quae interni hominis sunt, ut patet ubivis apud Evangelistas; sed usque ita locutus est ut singula simul sensum internum haberent, qui pro angelis et simul pro internae Ecclesiae homine, nam sensus internus continet talia quae genuina doctrina Ecclesiae docet; sint pro exemplo illa quae Dominus locutus est ad discipulos a Johanne Baptista missos, quaerendi causa num Dominus esset qui venire deberet; quibus responsum est, Euntes renuntiate Johanni quae videritis et audiveritis, quod caeci videant, claudi ambulent, leprosi mundentur, surdi audiant, pauperibus evangelium praedicetur, Luc. vii (x)20, 22;

4 haec pro externo et simul interno homine dicta sunt; pro externo, quod talia miracula facta sint, pro interno, quod Ecclesia {2}instauretur apud tales qui in spirituali sensu sunt caeci, claudi, leprosi, surdi, et pauperes, ita apud gentes quae in ignorantia boni et veri sunt et usque desiderant (c)ea; `caeci' enim {3}dicuntur qui in ignorantia veri, n. 6990, `claudi' qui in bono sed non genuino propter ignorantiam veri, n. 4302, `leprosi' qui immundi {4}et usque desiderant mundari, `surdi' qui non in fide veri quia non in perceptione ejus, `pauperes' autem qui Verbum non habent, et sic nihil de Domino sciunt, et usque desiderant instrui; inde dicitur quod his (x)evangelium praedicetur. 5 Quod per `pauperes et egenos' in sensu interno intelligantur qui extra Ecclesiam in ignorantia veri sunt quia non habent Verbum, et tamen desiderant instrui, et per id quod sciunt usque in pauco bono sunt, (c)et intra Ecclesiam qui ex varia causa ignorant verum, sed usque ex aliquo bono desiderant illud, constat ex locis ubi `pauperes et egeni' in Verbo nominantur, ut apud Davidem, Ego egenus et pauper, Deus, festina mihi; auxilium meum et ereptor meus, Jehovah, Ps. lxx 6 [A.V. 5];

haec locutus est David qui non pauper et egenus erat, ex quo patet quod intellecta sit paupertas et egestas spiritualis: similiter alibi, Ego egenus et pauper, Domine; memento mei, auxilium meum et ereptor meus, Ps. xl 18 [A. V. 17]:

apud eundem, Deus judicabit populum Suum in justitia, et egenos Suos in judicio; ferent montes pacem {5}populo, et colles in justitia; judicabit egenos populi, servabit filios pauperis, conteret oppressorem, Ps. lxxii 2-4;

`egeni' hic sunt qui in egestate spirituali et sic in fame, hoc est, in desiderio {6}velle veris instrui: apud eundem, 6 Omnia ossa mea dicant, Jehovah, quis sicut Tu, eripiens egenum a validiore illo, ac egenum et pauperem a spoliantibus illum? Ps. xxxv 10;

`ossa' sunt vera scientifica, n. 8005, `egeni' hic pro illis qui in pauco vero sunt, et `pauperes' pro illis qui in pauco {7}bono, ac infestantur a malis et falsis; ex infestationibus illis etiam egeni sunt `afflicti' in lingua originali, nam affligi est infestari a falsis, n. 9196: similiter apud eundem, Impius in tentorio insidiatur ad rapiendum egenum, rapit egenum et trahit eum in rete suum, Ps. x 9:

apud Esaiam, Nonne hoc jejunium, frangere famelico panem, et egenos (x)exules introducere {8} domum? lviii 7, 8:

apud eundem, Consolatus est Jehovah populum Suum, et egenorum Suorum miserebitur, xlix 13:

apud Zephaniam, Relinquam in medio tui populum egenum et tenuem, qui sperant in nomine Jehovae, iii 12;

in his locis `egeni' sunt qui in ignorantia veri sunt et desiderant instrui. @1 hominis$ @2 After tales$ @3 sunt$ @4 sed$ @5 populi$ @6 in$ @7 boni IT$ @8 i in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church