Arcana Coelestia (Elliott) n. 9212

Previous Number Next Number See English 

9212. `Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui': quod significet si {1}vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparentur, constat ex significatione `oppignerare' quod sit pro communicatis bonis tesseram recipere, `pignus' enim est tessera pro bonis quae mutuo dantur; cum loco horum spiritualia intelliguntur, tunc communicare bona est instruere in veris, ac tessera seu pignus hic est verum sensuale, nam per `vestem' hic quae pignori datur, significatur ultimum naturalis, quod est sensuale; hoc quia abundat fallaciis, et fallaciae vera exstinguunt, ideo per '(x)oppignerare vestem socii tui' significatur disparatio verorum per fallacias ex sensualibus; quod haec significentur, constat ex serie rerum sequentium in sensu interno. Per `vestem' in genere significatur omne id quod alterum investit, 2 ita quicquid respective exterius est; {2}inde externus seu naturalis homo vocatur vestis respective ad internum seu spiritualem; similiter verum vocatur vestis respective ad bonum, quia verum investit bonum; pariter verum scientificum respective ad verum fidei quod interni hominis est; sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem, est vestis respective ad verum scientificum. Quod `vestes' sint inferiora quae tegunt superiora, seu quod idem, quod sint exteriora quae tegunt interiora, videatur n. 2576, 5248, in genere quod sint vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, quod sint vera scientifica, n. 6918, et quod sint sensualia, n. 9158; quod sensuale sit ultimum vitae apud hominem, n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693, et quod sensuale in fallaciis sit, n. 5084, 5089, 6201, 6948, 6949, 7442. 3 Quod `vestes' sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi angeli et spiritus apparent vestibus induti secundum status {3}fidei seu veri in quo sunt, et vestes illorum variantur secundum mutationes status illius; qui in genuino vero sunt induti apparent vestibus albis, et qui in veris ex bono vestibus {4}splendentibus; qui autem solum in bono, ut angeli intimi caeli, qui caelestes vocantur, apparent nudi; inde nunc est quod vestes sint vera, et quod per `vestes' in Verbo significentur vera, ut constare potest ex locis prius ostensis, 4 quibus adjicere licet haec apud Evangelistas: apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, xvii 2;

per `faciem' in Verbo significantur interiora, {5}imprimis affectiones, n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102, 5695, 6604, 6848, 6849, et per `faciem Dei' ipsum Bonum, n. 222, 223, 5585; {6} per `solem' amor Divinus, n. 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 7083, 8644; inde patet quid {7}significat quod `Dominus splenduerit facie sicut sol,' quod nempe interiora Ipsius essent Bonum Divini Amoris; quod `vestimenta Ipsius facta sint sicut lux' {7}significat Divinum Verum procedens ab Ipso, hoc quoque in caelo apparet ut lux, n. 1521, 1619-1632, 3195, 3222, 3485, 3636, 3643, 4415, 5400, 8644: apud eundem, 5 Cum Jesus appropinquavit ad Hierosolymam, adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et collocarunt Ipsum super illa: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii vero amputabant ramos de arboribus et sternebant in via, xxi 1,7,8;

`equitare super asina et pullo ejus' erat repraesentativum summa Judicis et Regis, videatur n. 2781; {8} ut quoque patet ab illis quae vers. 5 praecedunt, Dicite filiae Zionis, Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus, sedens super asina et super pullo filio subjugalis:

tum quoque apud Marcum xi 1-12; apud Lucam xix 28-41; apud Johannem xii 12-16; apud Sachariam ix 9, 10; ubi de Domino dicitur quod equitaret super asino et super asello filio asinarum, et ibi vocatur `Rex,' et adjicitur quod dominium Ipsius erit a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae; quod summus judex equitaverit super asina, et filii ejus super asellis, videatur Jud. v 9, 10, x 3, 4, xii 14, et quod rex equitaverit super mula, et filii regis super mulis, 1 Reg. i 33, 38, 44, 45; 2 Sam. xiii 29; quod discipuli imposuerint 6 asinae et pullo ejus sua vestimenta, repraesentabat quod vera in omni complexu Domino ut summo Judici et Regi substrata essent, discipuli enim repraesentabant Ecclesiam Domini quoad vera et bona, videatur n. 2129, 3488, 3858 fin., 6397, et vestimenta eorum ipsa vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093; similiter quod turba sterneret vestimenta sua in via, et quoque ramos arborum; quod straverint in via, erat quoque quia per `viam' significatur verum per quod homo Ecclesiae ducitur, videatur n. 627, 2333, 3477; quod etiam straverint ramos arborum, erat quia `arbores' significabant perceptiones ut et cognitiones veri et boni, n. 2682, 2722, 2972, 4552, 7692, inde `rami' sunt ipsa vera; quod ita factum sit, etiam fuerat ex sollemni ritu cum in sua pompa equitaverunt summi judices et reges, quorum tunc asinabus et mulis vestimenta sua imponebant principes populi, et ipse populus (x)sternebat sua vestimenta super via, aut loco illorum ramos arborum; nam judiciale in caelo est Divinum Verum ex Bono, et regium est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: apud Lucem, 7 Nemo adjectionem vestimenti novi adjicit in vestimentum vetus; sic novum scindit, et veteri non convenit (x)commissura a novo, v 36;

Dominus hac similitudine usus est ad describendum verum Ecclesiae novae et verum Ecclesiae veteris, nam `vestimentum' est verum; assuere vel `committere' unum alteri est destruere utrumque, verum enim Ecclesiae novae est interius verum, ita verum pro interno homine, at verum Ecclesiae veteris est exterius verum, ita verum pro (x)externo homine; in hoc vero erat Ecclesia Judaica, haec enim per externa repraesentabat interna, {9}at Ecclesia hodie est in veris internis, quae repraesentabantur, nam Dominus illa vera revelavit; quod haec non conveniant externis ut simul sint, (m)significatur per illa Domini verba;(n) inde quoque patet quod `vestimentum' significet 8 verum Ecclesiae: apud Johannem, Jesus dixit ad Petrum, Amen, amen, dico tibi, Cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas; cum autem senueris, extendes {10}manus tuas, alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis, xxi 18;

qui non sensum internum Verbi novit non scire potest quid haec involvunt; quod arcana sint, patet; in sensu interno per `Petrum' {11}significatur fides Ecclesiae, videatur praefatio ad Gen. xviii et xxii, et n. 3750, 6000, 6073 fin., 6344 fin.; inde per `Petrum cum puer' significatur fides Ecclesiae qualis est in suo initio, et per 'Petrum {12}cum senex' fides Ecclesiae qualis est in suo fine; inde patet quid significat `cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas,' quod nempe fides Ecclesiae in suo initio sit fides veri ex bono, ita fides charitatis erga proximum et amoris in Dominum, et quod tunc homo Ecclesiae ex libero bonum agat, quia ex Domino; `lumbi' enim sunt bona amoris, n. 3021, 3294, 4280, 4575, 5050-5062, inde `cingere lumbos' est investire bonum veris, `ambulare' est vivere, n. 519, (x)1794, 8417, 8420, inde `ambulare quo vult' est vivere in libero; illi enim in libero vivunt, seu ex libero agunt, qui in fide sunt ex {13}amore in Dominum {14}ac charitate erga proximum, nam illi a Domino ducuntur, n. 892, 905, 2870-2893, 6325, 9096; `cum senueris, extendes manus tuas et alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis' significat quod fides Ecclesiae in fine suo nulla erit, et quod tunc {15}falsa mali ex amoribus sui et mundi succedent ac servituti subjicient. Hoc arcanum est quod in his Domini verbis latet, quod solum ex sensu eorum interno videri potest. Inde iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut singulis inesset sensus internus; ob finem ut caelum conjunctum esset mundo per Verbum, nam absque Verbo nulla conjunctio, hoc est, absque Divino Vero revelato; et si nulla conjunctio, perit genus humanum. @1 See p 500, note 10$ @2 inde externus homo vocatur vestis respective ad internum, seu naturalis homo respective ad spiritualem$ @3 fidei eorum seu veri$ @4 splendescentibus$ @5 ita$ @6 i et quod$ @7 significabat$ @8 ut repraesentaretur judex discipuli vestimenta sua imponebant super eos, et collocabant Ipsum super vestimenta, quapropter in Versu 5 praecendente memoratur ex Sacharia propheta, dicite filiae Zionis, ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens super asina et super pullo, filio subjugalis: quod discipuli imposuerint super eos vestimenta sua, significabat Ipsi substrata vera in omni complexu, discipuli enim repraesentabant illos, apud quos ea vera, n: 2129, 3488, 3858 fin. 6397, et vestimenta eorum vera in omni complexu; similiter quod turba straverit vestimenta sua super via; quod ita fecerint, fuerat ex solenni ritu, quum equitarent judices et reges, quorum asinibus ac mulis vestimenta sua imponebant magnates, et tunc populus sua vestimenta sternebant super via, nam regium in coelo est Divinum Verum$ @9 in vero autem interno est Ecclesia hodie, nam haec vera revelavit Dominus; (m)quod hoc verum non conveniat illis qui in vero externo sunt, ac vicissim, ita quod externum cessaturum sit ut in illo vero interno sint(n)$ @10 manum tuam IT$ @11 intelligitur$ @12 senem$ @13 bono amoris$ @14 et charitatis$ @15 falsum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church