Arcana Coelestia (Elliott) n. 9256

Previous Number Next Number See English 

9256. `Reducendo reduces eum (x)illi': quod significet instructionem et emendationem, constat ex significatione `reducere' cum de illis qui extra Ecclesiam in bono et vero non genuino sunt, quod sit instruere et emendare, nam sic reducuntur. Quod benefaciendum sit illis qui extra Ecclesiam sunt, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus; nam si amaveritis amantes vos, quid praemium habetis? et si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis? [v]43-47;

etiam hic per `inimicos' et per `odio habentes' in sensu spirituali intelliguntur qui dissident quoad {1}bona et vera fidei, in genere illi qui extra Ecclesiam sunt, quoniam gens Judaica illos considerabat ut hostes, quos internecioni dare et impune occidere liceret; quod illi in sensu spirituali per `inimicos' intelligantur, patet, quia dicitur, `si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis?' fratres enim vocati sunt omnes qui a Jacobo nati sunt, ita qui intra Ecclesiam erant. Quod illos qui extra Ecclesiam sunt et gentes vocantur, porro 2 concernit, in falsis quidem doctrinae sunt sed ex ignorantia quia non habent Verbum, at usque cum instructi, in perceptione clariore sunt et inde in {2}perceptione interiore de caelesti vita apud hominem quam Christiani; causa est quia non confirmaverunt se contra vera fidei sicut (x)perplures Christiani; quapropter internus (c)illorum homo non est clausus, sed est, sicut {3}apud infantes, apertilis et receptibilis veri; nam qui confirmaverunt se contra vera et bona fidei, ut faciunt omnes illi qui male vivunt, illi apud se claudunt internum hominem supra et aperiunt infra, unde internus eorum homo spectat modo illa quae infra sunt, hoc est, in externum seu naturalem hominem, et per illum in ea quae in mundo sunt, et in ea quae circum corpus suum et quae super tellure; et cum ita, spectant deorsum, quod est versus infernum; apud tales internus homo versus caelum aperiri non potest nisi discutiantur 3 negativa veri seu affirmativa falsi quae clauserunt, quae discutienda sunt in mundo; quod non {4}fieri potest nisi per inversionem vitae totalem, ita per plures annos; nam falsa per series se disponunt, et nexum {5}inter se continuum faciunt, et formant ipsam mentem naturalem et ejus intuitionem quoad illa quae Ecclesiae et caeli sunt; inde est quod omnia quae fidei et charitatis sunt, hoc est, quae doctrinae Ecclesiae {6}seu quae Verbi, in communi omnia caelestia et Divina, illis caligo sint, et vicissim mundana et terrestria illis lux; (m)inde patet quod {7}destruere falsa apud tales sit destruere ipsam vitam, et si illis novum vitae erit, quod falsa successive exstirpanda sint et loco eorum implantanda vera et bona quae similiter continuum nexum inter se formabunt, ac in series disponentur; hoc intelligitur per inversionem vitae totalem quae non nisi quam per plures annos dari potest {8}; quare qui (x)credit quod homo momento fieri possit novus, valde fallitur.(n) At qui se non confirmaverunt contra bona et vera fidei, sicut illi 4 qui extra Ecclesiam sunt, et tamen in quadam specie fidei et charitatis secundum suum religiosum vixerunt, illi non potuerunt per negativa veri ac per confirmativa falsi contra verum fidei ex Verbo apud se internum hominem claudere, quapropter etiam, si non in mundo, usque in altera vita, aperitur eorum internum supra, quod est in caelum et ad Dominum, et tunc simul omnia terrestria et mundana quae secum a vita in mundo traxerunt elevantur, ut simul spectent sursum; per quae in statu sunt recipere vera fidei et bona charitatis a Domino, ac imbui intelligentia et sapientia, et sic donari felicitate aeterna; talis sors est omnium qui secundum religiosum suum in bono vixerunt; quapropter Ecclesia Domini est per universum orbem sparsa; sed ipsa Ecclesia Domini in terris se habet sicut Maximus Homo in caelis, cujus cor et pulmo est ubi Verbum, (c)ac reliqua membra et viscera, quae a corde et pulmone vivunt, sunt ubi non {9} Verbum. 5 Ex his quoque constare potest unde est cur nova Ecclesia semper apud gentes quae extra Ecclesiam sunt instauretur, n. 2986, 4747, quod fit quando vetus Ecclesia clausit sibi caelum, ut supra dictum est; inde est quod Ecclesia a populo Judaico translata sit ad gentes, et quoque quod hodierna Ecclesia etiam ad gentes nunc transferatur. Quod Ecclesia ad gentes quae agnoscunt Dominum transferatur, {10}constat a pluribus locis in Verbo, ut ab his sequentibus: apud Esaiam, Populus ambulantes in tenebris {11}viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos; multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium, ix 1, 2 [A. V. 2, 3]:

apud eundem, Fiet in die illo, (x)radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria, xi 20:

6 apud eundem, Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, quia custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum {12}e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii 6, 7:

apud eundem, En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverant Te, ad Te current, propter Jehovam Deum Tuum, et ob Sanctum Israelis, lv 4, 5:

apud eundem, Ambulabunt gentes ad lucem Tuam, et reges ad splendorem ortus Tui; attolle circumcirca oculos Tuos, omnes congregantur, veniunt ad Te; filii tui e longinquo veniunt, et filiae Tuae ad latus a nutricibus apportantur; tunc videbis et afflues, et stupebit et dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium venient ad Te, lx 3-5:

(m)in prophetia Simeonis de Domino nato, apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Dei, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium, ii 30-32.(n) In omnibus illis locis agitur de Domino quod gentes ad Ipsum 7 venturae sint; et ad Ipsum veniunt cum Ipsum agnoscunt pro suo Deo; et quod mirum, gentes adorant unicum Deum sub (t)forma humana; quapropter cum audiunt de Domino, recipiunt Ipsum et agnoscunt; nova Ecclesia nec apud alios instaurari potest. Quod apud tales Ecclesia instauretur, patet porro a Domini verbis, apud Matthaeum, Annon legistis in scripturis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? ideo dico vobis, Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus, xxi 42, 43;

`lapis' est Dominus, n. 6426, `aedificantes' sunt qui ab Ecclesia; quod hi ultimi erunt, et gentes primi, apud Lucam, Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei, et ecce sunt {13}extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt {13}ultimi, xiii 29, 30.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church