926. Quod 'dixit Jehovah in corde Suo' significet quod ita non amplius fieret, ex sequentibus constat: quando de Jehovah praedicatur quod 'dicat,' non aliud est quam quod ita vel non ita sit aut fiat, nam de Jehovah nihil aliud dici potest quam Est: quae in Verbo passim praedicantur de Jehovah, pro iis sunt qui nihil capere possunt nisi ex talibus quae apud hominem, quare sensus litterae talis est; simplices corde ex apparentiis apud hominem instrui possunt, nam ultra cognitiones ex sensualibus vix vadunt, quare secundum captum eorum locutum est in Verbo; ita hic quod 'Jehovah dixit in corde Suo.'