9273. `Et colliges proventum ejus': quod significet bona veri inde, constat ex significatione colligere, quod sit post instructionem appropriare sibi, nam cum serere est (o)instruere ac instrui in veris fidei, ut nunc supra ostensum est, (o)tunc colligere est appropriare (o)sibi illa; appropriatio fit cum vera quae fuerunt doctrinae fiunt vitae; {1} cum fiunt vitae, vocantur bona veri; haec sunt quae per proventum hic significantur. @1 i et$