Arcana Coelestia (Elliott) n. 9277

Previous Number Next Number See English 

9277. `Ita facies vineae tuae, oliveto tuo': quod significet quod ita sit cum bono spirituali et cum bono caelesti, constat ex significatione `vineae' quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 9139, ita bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, nam hoc {1} bonum facit Ecclesiam caelestem; quid Ecclesia spiritualis et ejus bonum, et quid Ecclesia caelestis et ejus bonum, tum quae differentia, videatur n. 2046, 2227, 2669, 2708 fin., 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 3246, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, (a)6289, 6296, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, (x)7474, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521. [2] Quod `olivetum' significet Ecclesiam caelestem ac ita bonum caeleste, constat ex locis in Verbo ubi `olea' nominatur, ut apud Moschen, Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes, neque congregabis, quia comedet illud vermis; oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur olea tua, Deut. xxviii 39, 40;

agitur ibi de maledictione si dii alii colerentur et in statuta ac judicia non custodirentur; `oleae in omni termino' sunt bona amoris caelestis quae a Domino per Verbum in tota Ecclesia, `oleo non ungi' pro (t)non usque in illo bono esse, {2} `excutietur olea' pro quod periturum id bonum: similiter apud Micham, Tu calcabis olivam sed non unges te oleo, et mustum sed non bibes vinum, vi 15:

[3] apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras comedit {3} eruca; nec tamen reversi estis ad Me, ix 9;

`vineae' pro bonis fidei, `oleae' pro bonis amoris; punitio pro non receptione illorum bonorum (x)significatur per quod `oleas comedet eruca': (m)apud Habakuk, Ficus non florebit nec proventus in vitibus, mentietur opus olivae {4} et ager non faciet cibum, iii 17;

`ficus' pro bono naturali, `vitis' pro bono spirituali, `oliva' {5} pro bono caelesti, (o)et `ager' pro Ecclesia:(n) apud Sachariam, Duae oleae juxta candelabrum, una a dextra (x)lecythi, et una juxta sinistram ejus; hi duo filii olei puri stantes juxta Dominum totius terrae, ix 3, 11, 14;

`duae oleae juxta candelabrum' pro bono caelesti et spirituali, quae sunt ad dextram et ad sinistram Domini; `candelabrum' significat Dominum quoad Divinum Verum: [4] in Libro Judicum, Jotham dixit ad cives Schechemi qui regem fecerunt Abimelechum, Iverunt arbores ad ungendum super se regem, et dixerunt oleae, Regna super nos; sed dixit eis olea, Num cessare faciam pinguedinem meam quam in me honorant Deus et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt arbores ad ficum, Ito tu, regnato super nos; sed dixit ad illas ficus, Num cessare faciam dulcedinem meam et proventum meum bonum, et ibo ad movendum me super arbores? Tum dixerunt arbores ad vitem, Ito tu, regnato super nos; sed dixit illis vitis, Num cessare faciam mustum meum, laetificans Deum et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt omnes arbores ad rhamnum, Ito tu, regnato super nos; et dixit rhamnos ad arbores, Si in veritate vos (x)ungentes me in regem super vos, venite et confidite in umbra mea; si vero non, exeat ignis e rhamno et comedat cedros Libani, ix 7-16;

quid haec in specie {6} involvunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat `olea,' `ficus,' `vitis,' et `rhamnos'; `olea' significat bonum internum Ecclesiae caelestis, `ficus' bonum externum (c)ejus Ecclesiae, n. 4231, 5113, `vitis' bonum Ecclesiae spiritualis, `rhamnos' autem {7} bonum spurium; involvunt itaque illa, quod populus, qui hic sunt `arbores,' non vellet ut bonum caeleste, nec bonum spirituale, regnaret super illos, sed bonum spurium, et quod (o)populus hoc eligeret prae illis bonis; `ignis ex illo' est malum concupiscentiae, `cedri Libani quas consumeret' sunt vera boni. [5] Quia `olea' significabat bonum amoris a Domino, et in Dominum, ideo cherubi in medio domus seu templi facti sunt ex ligno olei, similiter fores ad adytum, 1 Reg. vi 23-33; `cherubi' enim, ut et `fores adyti,' significabant custodiam et providentiam Domini ne aditus sit ad Ipsum nisi per bonum amoris caelestis, ideo ex `ligno olei' erant. Ex his constare potest unde sit quod tabernaculum et altare uncta fuerint oleo, tum quoque sacerdotes, et postea reges; et unde, quod oleum olivae fuerit ad lucernas; `oleum' enim significabat bonum amoris a Domino, videatur n. 886, 3728, 4582, 4638, et `unctio' significabat ut sic repraesentarent Dominum. @1 id$ @2 i quod$ @3 comedet IT$ @4 oliva A, olivetum IT$ @5 olivetum IT$ @6 Before haec$ @7 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church