930. Vers. 22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt. 'Adhuc omnibus diebus terrae' significant omne tempus: 'sementis et messis' significant hominem regenerandum, et inde Ecclesiam: 'frigus et aestus' significant statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem; 'frigus' significat nullam fidem et charitatem; 'aestus' autem fidem et charitatem: 'aestas et hiems' significant statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria, quorum vices se habent sicut aestas et hiems: 'dies et nox' significant statum ejusdem, seu regenerati, quoad intellectualia, quorum vices se habent sicut dies et nox: 'non cessabunt' est quod hoc omni tempore.