Arcana Coelestia (Elliott) n. 9312

Previous Number Next Number See English 

9312. `Et feceris omne quod loquar': quod significet obsequium ex fide et amore, constat ex significatione `facere quae loquor' quod sit vivere secundum illa quae Dominus in Verbo docuit, nam quae Jehovah loquitur sunt quae Verbum docet, ita quae Dominus, Qui est Verbum, Joh. i 1, 2, 14; vivere secundum illa est obsequi illis ex fide et amore; obsequium ex fide et amore est obsequium vivum, quoniam in se vitam ex fide et amore habet; cum obsequio se habet sicut cum omni facto hominis; in facto hominis nihil vivit praeter amorem et fidem, reliqua quae vitae sunt ex illis et secundum illa vitam habent, nam vita amoris et fidei est vita a Domino, Qui est ipsa vita; ea vita est vita caeli, ac {1} omnium qui angeli fient; cum obsequio similiter se habet. @1 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church