9322. `Et servietis Jehovae Deo vestro': quod significet cultum solius Domini, constat ex significatione `servire' quod sit cultus, ut supra n. 9318; quod sit cultus Domini, est quia `Jehovah' est Dominus in Verbo, n. 1343, 2921, 3035, 5663, 6280, 6281, 6303, 6945, 6956, 8864. {1} @1 i quod Dominus dicatur Jehovah ex Divino Esse, quod est Divinum Bonum, et Deus ex Divino Existere, quod est Divinum Verum, videatur n. 2586, 2769, 6905.$