Arcana Coelestia (Elliott) n. 9327

Previous Number Next Number See English 

9327. `Terrorem Meum mittam ante te': quod significet terrorem illorum qui in malis falsi pro veris boni, constat ex significatione `terroris' quod sit terror (o)eorum qui in malis falsi, (m)et ex significatione `filiorum Israelis, ante quos mitteretur terror' quod sint qui in bono spirituali seu vero boni, de qua n. 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826 {1}, 5833, (x)7957, 8234, 8805; (x)quod gentes terrae Canaanis, quibus terror (o)pro filiis Israelis, (x)significent mala falsi et falsa mali, videatur n. 1413, 1437, 1573, 1574, (a)1607, 1868, 4517, (x)6306, 8054, 8317;(n) inde est quod per `terrorem Meum mittam ante te' significetur {2} terror illorum qui in malis falsi pro veris boni. [2] Cum hoc ita se habet: omnis potentia in spirituali mundo est ex veris quae ex bono, ita ex veris quae procedunt a Domino; quod manifeste ex eo constare potest quod Dominus disponat omnia in caelo et omnia in inferno, tum omnia in mundo, per vera quae ab Ipso, nam Divinum Verum procedens a Domino est ipsum illud per quod omnia exstiterunt et per quod omnia subsistunt; quod ita sit, non comprehendunt illi qui solum cogitant ex materiali, qualiter cogitant illi qui naturae originem (o)et sustentationem omnium ascribunt; {3} hi non aliam ideam habere possunt {4} de veris quam quod sint nullius potentiae, quia solius cogitationis, de qua nihil essentiale, minus substantiale, percipiunt, tametsi sciunt quod cogitatio regat totum corpus, et excitet singula ejus in motum, prorsus secundum quale suum; tum quoque quod nihil non in universo se referat ad verum quod ex bono; quod verum sit cui omnis potentia, {5} et ipsissimum essentiale, videatur n. 8200; ex his patet quod potentia angelis sit ex vero Divino quod a Domino, et quod inde dicantur potentiae; (m)qualis potentia veris ex bono est, hoc est, veris ex Domino, videatur experientia quae de brachio, quod tali vero correspondet, n. 4932-4935 {6} allata est.(n) [3] Quia omnis potentia est veri, inde sequitur quod prorsus nulla potentia sit falso ex malo, hoc enim est privativum veri ex bono, ita privativum potentiae; quapropter etiam illi qui in inferno sunt, quia omnes ibi in falsis ex malo sunt, prorsus nihil potentiae habent {7}; possunt ideo milia eorum ab uno angelo caeli abigi, dejici, et dissipari, vix aliter ac floccus in aere per ventum oris. Ex his videri potest unde terror illis qui in malis falsi {8} pro veris boni; hic terror vocatur `terror Dei,' Gen. xxxv 5; Hiob. xiii 21; et apud Ezechielem, Dabo terrorem Meum in terra viventium; dum cubare factus fuerit in medio praeputiatorum cum confossis gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, xxxii 32:

et apud Moschen, Si statuta Mea reprobaveritis, sique judicia Mea fastidiverit anima vestra, ut non faciatis omnia praecepta Mea, injiciam consternationem in cor eorum, ut persequatur eos sonus (x)folii impulsi, et fugiant fugam gladii, et cadant sine persequente, Lev. xxvi 15, 36;

describitur hic terror (c)eorum qui statuta, judicia, et praecepta reprobant et rejiciunt, ita illorum qui in malis falsi et in falsis mali {9} sunt; dicitur quod `persequetur eos sonus folii, et fugient fugam gladii'; causa quod ita dicatur, est quia folium significat verum, n. 885, et `gladius' verum pugnans contra falsum (o)mali, n. 2799, 6353, 8294; quod illis prorsus nihil potentiae contra verum sit, significatur per quod `cadent sine persequente.' @1 5820 IT$ @2 inde *** per terrorem meum mittam ante te significatur$ @3 i nam$ @4 habent$ @5 i adeo ut sit ipsa potentia,$ @6 After allata est$ @7 habeant$ @8 falsis mali$ @9 falsis mali altered to malis falsi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church