Arcana Coelestia (Elliott) n. 9329

Previous Number Next Number See English 

9329. `Ad quos veneris': quod significet ex praesentia Domini, constat ex significatione `venire ad aliquem' quod sit praesentia, ut n. 5934, 6063, 6089, 7498, 7631; quod sit praesentia Domini, est quia de potentia veri contra mala et falsa agitur, et omne verum et ejus potentia est a Domino; `filii Israelis,' de quibus hic dicitur, etiam significant vera quae a Domino, seu vera spiritualia, videatur n. 5414, 5879, 5951, (x)7957, 8234, 8805.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church